CAP. V.
Is, ad quem
rescriptum Papae dirigitur, debet illi parere, vel causam rationabilem
assignare, quare parere non potest.
Idem Ravennati Archiepiscopo.
Si quando aliqua tuae fraternitati scripta dirigimus, quae animum tuum
exasperare videntur, turbari non debes neque
moveri, aut credere, quod personam tuam velimus contemptibilem reddere vel
despectam, quia te sicut carum fratrem nostrum et immobilem columnam ecclesiae
affluentissima caritate diligimus, et honoris et exaltationis tuae desideramus
modis omnibus incrementum. Nam etsi saepe fratribus et coepiscopis nostris
secundum varietatem eorum, quae nobis suggeruntur, aspere et dure scribamus,
hoc tamen non ex minori affectione contingit, sed ut clamoribus querelantium secundum
Deum et iuxta officii nostri debitum satisfacere comprobemur. Quapropter
monemus prudentiam tuam et hortamur attentius, quatenus de cetero non movearis,
neque turberis, nec tuus animus deiiciatur, si tibi durum vel asperum
scripserimus; sed sicut vir providus et discretus Qualitatem negotii, pro
quo tibi scribitur, diligenter considerans et
attendens, aut mandatum nostrum devote
et reverenter adimpleas, aut per literas tuas quare adimplere non possis sufficientem et rationabilem causam
praetendas quia nos patienter
sustinebimus, si non feceris quod prava nobis fuerit insinuatione suggestum.
|