CAP. XIII.
Valet sententia contra ius
litigatoris lata, si sub ea infra X. dies non fuerit appellatum. Vel sic
aliter: Per sententiam, a qua non fuit appellatum, potest ecclesia subiici
praelato inferiori episcopo, seu ad aliam ecclesiam pertinere.
Idem Abbati et Conventui S.Zenonis
Veronensis.
Quum inter vos [ex una parte] pro ecclesia
vestra et Musetum archipresbyterum et clericos S. Proculi, nomine ecclesiae suae, super subiectione eiusdem ecclesiae S. Proculi et aliis multis articulis quaestio verteretur, †[tibi, fili abbas, et ipsi archipresbytero in
nostra praesentia constitutis venerabiles fratres nostros P. Compostellanum
archiepiscopum et Odonem Terdonensem episcopum, tunc apud sedem apostolicam
commorantes, dedimus auditores. Sed ipso episcopo lite pendente ab Urbis partibus
recedente, dilectum filium M. subdiaconum et capellanum nostrum loco eius
curavimus substituere. In quorum praesentia] ex parte vestra fuit propositum, quod dicta ecclesia [S. Proculi] monasterio vestro pleno iure debet esse subiecta, videlicet in
institutione, destitutione, vel
investitura archipresbyteri et eiusdem
fidelitate, ipsius et fratrum obedientia, correctione, repraesentatione ad
ordines, tonsuratione, susceptione chrismatis, letaniis et aliis similibus, per
quae plena subiectio declaratur. Ad quod probandum instrumentum publicum
concessionis bonae memoriae B. quondam Veronensis episcopi pars vestra in
medium producebat, quam concessionem successor eius T. ratam habuit, et etiam
confirmavit. Super his quoque tam Romanorum Pontificum, quam patriarcharum
Aquilegiensium privilegia et confirmationes induxit, quorum unus, scilicet Godefridus, de subiectione plenaria in privilegio suo
evidenter expressit, quod sub testimonio R. quondam Veronensis episcopi, qui
eiusdem ecclesiae archipresbyter exstitit, factum fuerat et completum, et in eo
a priore monasterii sancti Zenonis mandavit sua vice subscribi,
sicut in instrumento
publico continetur. Adiecit etiam
pars vestra, quod inter B. quondam abbatem eiusdem monasterii, et Sicherium sancti Proculi archipresbyterum et fratres ipsius procedente tempore
de fidelitate et obedientia manuali controversia fuit exorta, ad quae duo illi
se duntaxat teneri negabant, et super his testes producti fuerunt. Tandem
praefatus T. Veronensis episcopus, rationibus utriusque partis auditis et cognitis, quendam cardinalem sequens, a quo idem
fuerat iudicatum, quod vel archipresbyter dimitteret ecclesiam, aut abbati
obedientiam repromitteret, credens
etiam, quod testes vera deposuerint coram eo, qui de fidelitate manifestum
protulerant testimonium, idem et ipse
sententialiter diffinivit, sicut
in instrumento publico perspeximus contineri. Cuius sententia, quum nulla fuerit appellatione suspensa, in rem
transiit iudicatam, quam asserebat
nullo posse iuris remedio attentari, a cuius prolatione usque ad tempora ista
L. annorum spatium est transactum, per quos, quod monasterium S. Zenonis
praefatam ecclesiam pleno iure possederit, et quod praedictus archipresbyter et
fratres eius praeteriti et praesentes obedientiam abbatibus S. Zenonis
fecerint, [tonsuram ab ipsis
receperint, et in aliis, quae praemisimus, obsequia sibi praestiterint, per
testes et instrumenta probavit, et sic usque ad tempus litis nuper exortae
monasterium in possessione fuisse firmiter asserebat, querens, ecclesiam S.
Zenonis a nominato archipresbytero super quibusdam de praemissis indebite
molestari. Tribus ergo praecipue rationibus suam assertionem proponebat esse
munitum, videlicet per privilegiorum confirmationem, per auctoritatem
sententiae et per temporis longaevitatem, ut quasi funiculus triplex difficile
dissolvatur. Ex opposito vero memoratus archipresbyter praedicta omnia
monasterio competere denegabat, praemissis rationibus sic respondens, quod,
quum instrumentum concessionis praedicti B. episcopi non fuerit publica manu
confectum, nec sigillo
episcopali munitum, et propter rasuras quasdam suspectum prima facie videbatur,
parti suae nec poterat nec debebat praeiudicium generare, et sic nec ceterae
probationes abbatis, ut confirmationes et privilegia, ex ipsa donatione
pendentia, quum quasi arenoso fundamento et arundineo baculo niterentur, et
principali, non valente nullam haberent accessoria firmitatem. Quod etiam parti suae sententia
memorati T. Veronensis episcopi non noceret, illa ratione dicebat, quia non
continebat absolutionem vel condemnationem, quum sub alternatione prolata
fuisset, sicut et sententia cardinalis, quae, quum in medium produci non
posset, nec prodesse poterat nec obesse, praesertim quum et prolatam esse
penitus denegaret; contra quam, etiamsi prolata fuisset, nec appellatione
suspensa, poterat tamen agi de falso, quum ex instrumento praedicti B.
Veronensis episcopi per vitium rasurae falsato lata fuisset. Sed nec testes ex
tenore sententiae dicuntur deposuisse iurati, quare nulla fides eis fuerat
adhibenda. Longaevitatem etiam temporis seu praescriptionem ecclesiae suae non
posse nocere dicebat, quia pars adversa nulla ratione probaverat subiectionem
continuam vel frequentem, sed quod ecclesiae S. Proculi quandoque praefuit
abbatia. Ceterum ad assertionem intentionis suae pars archipresbyteri praedicti
supra dicti B. Veronensis episcopi publicum protulit instrumentum antiquius
illo, quod fuerat a iam dicto abbate productum, in quo idem episcopus
lacrimabiliter postulantibus archipresbytero et clericis S. Proculi sub poena excommunicationis firmiter repromisit,
quod nunquam alii subiiceret ecclesiam nominatam, quam ecclesiae S. Firmi
archipresbyter et clerici audierant ab episcopo supponendam. Cuius factum
dictus T. successor illius suis literis confirmavit. Contra quas nulla ratione
venissent, si praefatus abbas, quum subiectionis ab eis literas, de quibus
praemisimus, impetravit, quae gesta fuerant expressisset. Ideoque abbatis
rescripta per suppressionem veritatis adhibita fraude dicebat obtenta. Idem
etiam archipresbyter libertatem ecclesiae volens ostendere, quod ipse cum
clericis suis sine abbatis licentia locaverit et dislocaverit, et capellas
sanctorum Viti et Maximi ordinaverit, conversas et alias in eis ponendo
personas, et quod canevarios et alias officiales in ecclesia sua libere
instituerit, et ab ecclesia cathedrali quandoque chrisma receperit, quandoque a
monasterio nominato, depositionibus testium legitime comprobavit. Verum pars
abbatis, ut responsionem partis adversae elideret, quae instrumentum donationis viribus carere dicebat, illius
temporis alia instrumenta produxit, ut ex eorum collatione, quum non essent
publica manu confecta, instrumentum suum authenticum appareret, quum
simplicitas hominum illius temporis talia non requireret. Sed pars adversa et
illud et alia reprobabat. Porro instrumenta partis adversae, quae notam
falsitatis habere pars proponebat abbatis, etiam si vera essent, in nullo sibi
posse nocere dicebat, quum in priori iudicio fuissent exhibita, ubi et haec et
alia, quae posset obiicere pars adversa, sive commissa fuerint vel etiam
allegata, audiri ulterius non deberent, ne lites fierent immortales, quae
praetextu instrumenti post reperti non debent ullatenus instaurari. Querela
quoque falsi, quam volebat proponere pars adversa, viginti annorum spatium non
excedit, et quum a tempore latae sententiae XL. anni et amplius, a tempore vero
litis motae triennium sit elapsum, querela falsi non poterat ulterius
intentari.] Quum itaque haec, quae
praemisimus, et similia multa praefati auditores nobis et fratribus nostris
prudenter et fideliter retulissent, nos, communicato fratrum nostrorum consilio, Quamvis forte dicto instrumento donationis
non sit plurimum innitendum, nec confirmationibus, vel privilegiis, quae de
ipso causam et originem acceperunt, attendentes tamen, quod, quantum ad
litigantes ipsos, ius ex sententia factum fuit, postquam in rem transiit
iudicatam, etiamsi contra ius litigatoris lata fuisset, quum contra ius
constitutionis expresse lata non fuerit, veritate gestorum sermonibus
praevalente, quae praesumitur rite per omnia celebrata, statuimus, et per sententiam diffinimus, ut archipresbyter S. Proculi,
qui pro tempore fuerit, fidelitatem et obedientiam praestet abbati sancti
Zenonis. [Et quia etc. Datum Romae
ap. S. Petrum XIII. Kal. Iul.
1198.]
|