CAP. IV.
Si usurarius emit rem eo pacto, quod post tempus restituat
eam venditori, recipiendo aliquid ultra sortem, fructibus tamen in ea
computatis iudicatur contractus foeneratitius.
Innocentius III. G. Subdiacono nostro et P. Canonico Pisano.
Illo
vos credimus scientiae dono vigere, †quod
super eo, de quo nos consulere voluistis, quid iuris sit liquido cognoscatis.
Quia tamen nostro postulastis edoceri responso, ne sub ipsius exspectatione
responsi decisio negotii prorogetur, praesentibus vobis literis duximus
respondendum. Sane per vestras
literas intimastis nobis, quod, quum
causam, quae vertitur inter H. et B. filios G. de Cosa ex una parte, et G.
filiam Teberti et heredes ipsius ex altera super quibusdam terris, praefatis
personis pro viginti tribus libris pignori obligatis, vobis duximus
committendam, †dantes vobis per literas
nostras in mandatis, ut ipsam G. et heredes ipsius ad restituendas vineas, et
quicquid ultra sortem perceperant ex eisdem, restituere conquerentibus per
poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam cogere curaretis,
vos, ut iuxta mandatum nostrum procederetis in negotio memorato, partes citare
curastis. Quumque essent in praesentia vestra constitutae, Ex parte
praedictae G. et heredum eius fuit propositum coram vobis, terras, quas iidem H. et B. repetebant ab eis, non
esse pignori obligatas, sed pure venditas, sicut in instrumento confecto exinde
plenius continebatur. Praefatus vero
H. pro se ac fratre suo firmiter asserebat, terras non esse pure venditas, sed
pignori obligatas, quum venditioni praedictae talis fuerit adiecta conditio,
ut, si a tempore contractus usque ad duos proximos annos praefato T. emptio
displiceret, G. pater H. ab inde usque ad annum unum viginti sex libras, perceptis fructibus computatis in ipsis,
dare deberet, sicut in eodem instrumento
asserebat firmiter contineri. Verum quia, sicut in eisdem literis denotastis, ambigitis, utrum pura sit et
absoluta venditio, an praefatus contractus pignus debeat iudicari, per nostras postulastis literas edoceri. Nos
autem consultationi vestrae taliter respondemus, quod, qualiscunque fuerit
intentio contrahentium, et ex forma contractus venditio non appareat
conditionalis, sed pura, quamvis per conditionem possit resolvi, ex duobus
tamen, quae in pacto fuerunt expressa, videlicet, quod fructus percepti
deberent in solvenda pecunia numerari, et quod ultra summam receptam LX. solidi
deberent persolvi, contra ipsum emptorem praesumitur vehementer, praesertim
quum usuras consueverit exercere, fraudemque
committere usurarum. [Dat. Ferentini
V. Non. Iul. 1203.]
|