TITULUS XXIII.
DE SOLUTIONIBUS.
CAP. I.
Successor in beneficio tenetur solvere debita praedecessoris
pro necessitate ecclesiae contracta.
Alexander III. Decano et Capitulo Morinensibus.
Ad
hoc in apostolicae †[sedis specula sumus,
licet immeriti, Domino disponente constituti, ut aciem nostrae considerationis
ad universas ecclesias extendamus, et earum commodis et profectibus omnino
intendamus. Pervenit autem ad audientiam nostram ex parte venerabilis fratris
episcopi vestri, quod ipse pro ecclesiae vestrae necessitatibus magno sit onere
debitorum praegravatus. Unde quasi vir providus et honestus nos obnixe rogavit,
ut vos pro eis reddendis sollicitos redderemus. Quia vero decet vos pro
utilitate ecclesiae et incremento diligentes et vigiles exsistere, dignitati
vestrae mandamus, quod, si contigerit eundem episcopum ante solutionem
debitorum, quae pro utilitate et necessitate ecclesiae sibi commissae
contraxerit, ex hac luce migrare, de reditibus, qui spectant ad mensam eius, donec
alius loco eius substituatur, eadem debita solvere studeatis. Quo substituto
episcopum ad eorundem debitorum solutionem omnino adducetis, et] Sicut
filius debita patris solvere tenetur, ita praelatus sui praedecessoris pro
ecclesiae necessitate contracta.
|