CAP. XV.
Furiosus profitendo non obligatur; nisi factus sanae mentis
ratum habuerit.
Innocentius III. Episcopo et Capitulo Targilensibus.
Sicut
tenor literarum †vestrarum nobis aperuit,
quum lator praesentium in sacerdotali esset officio constitutus, et tanta rerum
temporalium indigentia laboraret, quod nec sibi nec suis progenitoribus seu
fratribus in necessitatibus propriis posset a quatenus providere: proprii
corporis laboribus et maris periculis multis se non dubitavit exponere, ut de
suo labore et acquisitione honesta suam et suorum posset indigentiam relevare.
Contigit autem post haec, quod ipse, longe a vestra civitate consistens, tam
gravi coepit aegritudine laborare, quod extra se positus desperaret de vita
praesenti, et dum in tali esset articulo constitutus, a quodam simplici monacho
indutus fuit habitu monachali, et ad monasterium deportatus. Deinde, paucis
diebus elapsis, quum iam esset in principio suae convalescentiae, deposuit
habitum, et licentia eiusdem loci abbatis monasterium dereliquit, et cupiens
progenitorum suorum indigentiis subvenire, a vobis suppliciter postulavit, ut
posset, sicut prius, in sacerdotali officio ministrare et vobiscum pariter conversari.
Quid autem super his vobis fuerit faciendum, sacro apostolicae sedis oraculo
humiliter petitis edoceri. Nos igitur Consultationi vestrae taliter
respondemus, quod, licet ista duo inter se repugnantia videantur ut quisquam
scilicet sit extra se positus et de praesenti vita desperet, si tamen eo
tempore, quo P. sacerdos lator praesentium positus extra mentem asseritur,
indutus fuit habitu monachali, quum alienatus non sentiat, ac per hoc non
valeat consentire, eum denuncietis ab observatione monastici ordinis absolutum,
nisi postquam mentis suae factus est compos, spontanea voluntate professionem
fecerit monachalem. [Dat. Laterani.
1198.]
|