Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS IV.   DE MUTUIS PETITIONIBUS.
      • CAP. I.   Iudex etiam delegatus compellit actorem ad respondendum reo in causa reconventionis, et utramque causam ordine successivo simul audiet et una sententia terminabit. H. d.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

TITULUS IV.

 

DE MUTUIS PETITIONIBUS.

 

CAP. I.

 

Iudex etiam delegatus compellit actorem ad respondendum reo in causa reconventionis, et utramque causam ordine successivo simul audiet et una sententia terminabit. H. d.

 

Alexander III. Vulterano Episcopo et Abbati de Spongia.

 

Ex literis vestris accepimus, quod dilecti filii nostri abbas et fratres Maturensis monasterii super quaestionibus, quas plebanus et clerici Maturenses adversus eos proponunt, vestrum parati sunt subire examen, si illi in continenti deberent de suis quaestionibus respondere. Verum, Quoniam rationis ordo exigit, ut plebanus et clerici Maturenses abbati et fratribus Maturensis monasterii de iis, quae adversus eos proponunt, non debeant in vestra praesentia respondere, quum sibi ex ipsis coram vobis a sede apostolica delegatis iustitiam postulant exhiberi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, actione plebani et clericorum proposita, et responsione facta, monitione praemissa compellatis eosdem, memoratis abbati et fratribus in continenti coram vobis super suis quaestionibus respondere, et vos vicissem postmodum rationes et allegationes partium diligentius audientes concordia vel iudicio utriusque negotium terminetis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License