Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 10.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10.

1 factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit

 de loco quo iacuerat prostrata Domino

2 vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit

 a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae

3 et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et

 discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput

 suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque

 sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et

 inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se

4 cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista

 conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo

 Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili

 decore omnium oculis appareret

5 inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et

 pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est

6 cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem

 Oziam et presbyteros civitatis

7 qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis

 pulchritudinem eius

8 nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes

 Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui

 cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem

 et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum

9 et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat

10 Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra

 eius

11 factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei

 occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam

 dicentes unde venis aut quo vadis

12 quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie

 eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in

 depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro

 tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu

 vestro

13 hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem

 principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et

 ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat

 unus vir de exercitu eius

14 et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius

 et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur

 pulchritudinem eius nimis

15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale

 repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum

16 hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius

 bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque

 illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam

17 cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in

 suis oculis Holofernis

18 dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum

 Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his

 merito pugnare contra eos debeamus

19 videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod

 erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis

 intextum

20 et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens

 se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente

 domino suo




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License