Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iob
    • 17.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

17.

1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum

2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus

3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me

4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur

5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient

6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis

7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt

8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur

9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem

11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum

12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem

13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum

14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat

16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License