Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hieronymus Vulgata IntraText CT - Text |
|
|
139.2 erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me 3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis 4 exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper 5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 6 absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper 7 dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae 8 Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli 9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper 10 amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos 11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant 12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu 13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum 14 attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |