Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Proverbia
    • 14.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

14.

1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via

3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos

4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis

5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis

7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae

8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans

9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia

10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt

12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem

13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat

14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus

15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est

18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam

19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum

20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi

21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona

23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas

24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia

25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes

27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis

28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis

29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia

31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet

34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum

35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License