Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Proverbia
    • 16.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16.

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam

2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae

4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem

8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate

9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius

10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius

11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi

12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium

13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur

14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam

15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus

16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est

21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet

22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam

24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem

26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum

27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit

28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes

29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam

30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum

31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur

32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium

33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License