Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Canticum canticorum
    • 2.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

2.

1 ego flos campi et lilium convallium

2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias

3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo

4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem

5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo

6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit

8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles

9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos

10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni

11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit

12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra

13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni

14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora

15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit

16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia

17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License