Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 6.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit

 esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in

 argento et auro

2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et

 loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo

 qui regnavit primus in Graecia

3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et

 non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum

 tristitia magna et reversus est Babyloniam

5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra

 quae erant in terra Iuda

6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus

 est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et

 spoliis multis quas ceperunt

7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super

 altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius

 circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et

 commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem

 prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat

9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia

 magna et arbitratus est se mori

10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus

 ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine

11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in

 quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et

 dilectus in potestate mea

12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde

 abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi

 auferri habitantes Iudaeam sine causa

13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce

 pereo tristitia magna in terra aliena

14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum

 super universum regnum suum

15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret

 Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo

 quadragesimo et nono

17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit

 regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et

 vocavit nomen eius Eupator

18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu

 sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium

19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum

 populum ut obsiderent eos

20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo

 quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt

 se illis aliqui ex impiis Israhel

22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies

 iudicium et vindicas fratres nostros

23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis

 eius et obsequi edictis eius

24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a

 nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et

 hereditates nostrae diripiebantur

25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes

 fines nostros

26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare

 eam et munitionem in Bethsuram munierunt

27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient

 nec poteris obtinere eos

28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos

 suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad

 eum exercitus conducticius

30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti

 milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium

31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et

 pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et

 succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

32 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara

 contra castra regis

33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum

 contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in

 proelium et tubis cecinerunt

34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos

 eos in proelium

35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis

 elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae

 in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique

 bestiae electi erant

36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque

 ibat ibant non discedebant ab ea

37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super

 singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri

 virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister

 bestiae

38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes

 tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in

 legionibus eius

39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos

 resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades

 ignis

40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos

 et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis

 eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim

 exercitus magnus valde et fortis

42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et

 ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam

 loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum

 est ei quod in ea esset rex

44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi

 nomen aeternum

45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens

 a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum

 et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius

 deverterunt ab eis

48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et

 adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion

49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt

 de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia

 sabbata erant terrae

50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam

 servare eam

51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos

 et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et

 tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad

 mittendas sagittas et fundibula

52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et

 pugnaverunt dies multos

53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus

 esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant

 reliquias eorum quae repositae fuerant

54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos

 fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex

 Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum

 ut regnaret

56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui

 abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia

57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus

 deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem

 obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum

 illis pacem et cum omni gente eorum

59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut

 prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt

 et fecerunt omnia haec

60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit

 ad eos pacem facere et receperunt illam

61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione

62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et

 rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in

 gyro

63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et

 invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum

 et occupavit civitatem




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License