Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 13.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

13.

1 anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum

 Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudaeam

2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum

 secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque

 milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos

3 commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia

 deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se

 constitui in principatum

4 sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et

 suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis

 est consuetudo conprehensum in eodem loco necari

5 erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum

 aggestum undique habens cineris haec prospectum habebat in

 praeceps

6 inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum

 propellentibus ad interitum

7 et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae

 dari Menelaum

8 et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta

 commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris

 morte damnatus est

9 sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis

 ostensurus

10 quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte

 Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos

11 quippe qui lege et patria sanctoque templo privari

 vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret

 blasphemis rursum nationibus subdi

12 omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino

 misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum

 prostratis hortatus est eos Iudas ut se praepararent

13 ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret

 exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini

 iudicio committere exitum rei

14 dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et

 hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro

 legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin

 exercitum constituit

15 et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis

 electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit

 viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui

 superpositi erant

16 summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus

 prospere gestis abierunt

17 hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini

 protectione

18 sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte

 difficultates locorum temptabat

19 et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra

 admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur

20 his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat

21 enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de

 iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est

22 iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris

 dextram dedit accepit abiit

23 commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit

 rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia

 mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de

 omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit

 sacrificium honorificavit templum et munera posuit

24 Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque

 Gerrenos ducem et principem

25 ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses

 amicitiae conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent

26 tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et

 populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi

 profectio et reditus processit




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License