Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 3.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3.

1 iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos

 tormentum mortis

2 visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est

 adflictio exitus illorum

3 et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace

4 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum

 inmortalitate plena est

5 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus

 tentavit illos et invenit illos dignos se

6 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta

 hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum

7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent

8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit

 Dominus illorum in perpetuum

9 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in

 dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis

 illius

10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem

 habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt

11 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et

 vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia

 opera illorum sunt

12 mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum

13 maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis

 incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum

 in respectione animarum

14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem

 nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei

 donum electum et sors in templo Domini acceptissima

15 bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non

 concidat radix sapientiae

16 filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo

 toro semen exterminabitur

17 et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et

 sine honore erit novissima senectus illorum

18 et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in

 die agnitionis adlocutionem

19 nationis enim iniquae dirae sunt consummationes




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License