1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum
secundum carnem
2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet
gloriam sed non apud Deum
3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et
reputatum est illi ad iustitiam
4 ei autem qui operatur merces non inputatur
secundum gratiam sed secundum debitum
5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui
iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam
6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus
accepto fert iustitiam sine operibus
7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum
tecta sunt peccata
8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in
praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in
praeputio non in circumcisione sed in praeputio
11 et signum accepit circumcisionis signaculum
iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per
praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam
12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui
sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio
fidei patris nostri Abrahae
13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini
eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei
14 si enim qui ex lege heredes sunt
exinanita est fides abolita est promissio
15 lex enim iram operatur ubi enim non est
lex nec praevaricatio
16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma
sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide
est Abrahae qui est pater omnium nostrum
17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium
posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt
tamquam ea quae sunt
18 qui contra spem in spem credidit ut
fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum
19 et non infirmatus fide consideravit
corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
20 in repromissione etiam Dei non haesitavit
diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo
21 plenissime sciens quia quaecumque
promisit potens est et facere
22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam
23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia
reputatum est illi
24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus
in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
25 qui traditus est propter delicta nostra et
resurrexit propter iustificationem nostram
|