1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia
omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit
quemadmodum oporteat eum scire
3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia
nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive
in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia
et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
7 sed non in omnibus est scientia quidam
autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia
ipsorum cum sit infirma polluitur
8 esca autem nos non commendat Deo neque si non
manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
9 videte autem ne forte haec licentia vestra
offendiculum fiat infirmibus
10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in
idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad
manducandum idolothyta
11 et peribit infirmus in tua scientia
frater propter quem Christus mortuus est
12 sic autem peccantes in fratres et
percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
13 quapropter si esca scandalizat fratrem
meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
|