Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 16)
 
 
Can. 1 - Canones huius Codicis unam Ecclesiam latinam respiciunt.
 
Can. 2 - Codex plerumque non definit ritus, qui in actionibus liturgicis celebrandis sunt 
servandi; quare leges liturgicae hucusque vigentes vim suam retinent, nisi earum aliqua 
Codicis canonibus sit contraria.
 
Can. 3 - Codicis canones initas ab Apostolica Sede cum nationibus aliisve societatibus 
politicis conventiones non abrogant neque iis derogant; eadem idcirco perinde ac in 
praesens vigere pergent, contrariis huius Codicis praescriptis minime obstantibus.
 
Can. 4 - Iura quaesita, itemque privilegia quae, ab Apostolica Sede ad haec usque tempora 
personis sive physicis sive iuridicis concessa, in usu sunt nec revocata, integra manent, nisi 
huius Codicis canonibus expresse revocentur.
 
Can. 5 - § 1. Vigentes in praesens contra horum praescripta canonum consuetudines sive 
universales sive particulares, quae ipsis canonibus huius Codicis reprobantur, prorsus 
suppressae sunt, nec in posterum reviviscere sinantur; ceterae quoque suppressae 
habeantur, nisi expresse Codice aliud caveatur, aut centenariae sint vel immemorabiles, quae 
quidem, si de iudicio Ordinarii pro locorum ac personarum adiunctis submoveri nequeunt, 
tolerari possunt
§ 2. Consuetudines praeter ius hucusque vigentes, sive universales sive particulares, 
servantur.
 
Can. 6 - § 1. Hoc Codice vim obtinente, abrogantur
  1_ "Codex Iuris Canonici" anno 1917 promulgatus; 
  2_ aliae quoque leges, sive universales sive particulares, praescriptis huius Codicis 
contrariae, nisi de particularibus aliud expresse caveatur; 
  3_ leges poenales quaelibet, sive universales sive particulares a Sede Apostolica latae, nisi 
in ipso hoc Codice recipiantur; 
  4_ ceterae quoque leges disciplinares universales materiam respicientes, quae hoc Codice 
ex integro ordinatur
§ 2. Canones huius Codicis, quatenus ius vetus referunt, aestimandi sunt ratione etiam 
canonicae traditionis habita.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License