Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO I DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE (Cann. 330 – 367)
          • Caput I DE ROMANO PONTIFICE DEQUE COLLEGIO EPISCOPORUM
            • Art. 1 DE ROMANO PONTIFICE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 1 DE ROMANO PONTIFICE
 
Can. 331 - Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter 
Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, Collegii 
Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor; qui 
ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet ordinaria 
potestate, quam semper libere exercere valet.
 
Can. 332 - § 1Plenam et supremam in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet 
legitima electione ab ipso acceptata una cum episcopali consecrationeQuare, eandem 
potestatem obtinet a momento acceptationis electus ad summum pontificatum, qui episcopali 
charactere insignitus estQuod si charactere episcopali electus careat, statim ordinetur 
Episcopus
§ 2Si contingat ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad validitatem requiritur ut 
renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non vero ut a quopiam acceptetur.
 
Can. 333 - § 1Romanus Pontifex, vi sui muneris, non modo in universam Ecclesiam 
potestate gaudet, sed et super omnes Ecclesias particulares earumque coetus ordinariae 
potestatis obtinet principatum, quoquidem insimul roboratur atque vindicatur potestas 
propria, ordinaria et immediata, qua in Ecclesias particulares suae curae commissas 
Episcopi pollent
§ 2Romanus Pontifex, in munere supremi Ecclesia Pastoris explendo, communione cum 
ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius tamen est, iuxta 
Ecclesiae necessitates, determinare modum, sive personalem sive collegialem, huius muneris 
exercendi
§ 3Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque recursus.
 
Can. 334 - In eius munere exercendo, Romano Pontifici praesto sunt Episcopi, qui eidem 
cooperatricem operam navare valent variis rationibus, inter quas est synodus Episcoporum. 
Auxilio praetera ei sunt Patres Cardinales, necnon aliae personae itemque varia secundum 
temporum necessitates instituta; quae personae omnes et instituta, nomine et auctoritate 
ipsius, munus sibi commissum explent in bonum omnium Ecclesiarum, iuxta normas iure 
definitas.
 
Can. 335 - Sede romana vacante aut prorsus impedita, nihil innovetur in Ecclesiae universae 
regimineserventur autem leges speciales pro iisdem adiunctis latae.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License