Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS II DE ECCLESIARUM PARTICULARIUM COETIBUS (Cann. 431 – 459)
          • Caput III DE CONCILIIS PARTICULARIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE CONCILIIS PARTICULARIBUS
 
Can. 439 - § 1Concilium plenarium, pro omnibus scilicet Ecclesiis particularibus eiusdem 
conferentiae Episcoporum, celebretur quoties id ipsi Episcoporum conferentiae, approbante 
Apostolica Sede, necessarium aut utile videatur
§ 2Norma in, § 1 statuta valet etiam de concilio provinciali celebrando in provincia 
ecclesiastica, cuius termini cum territorio nationis coincidunt.
 
Can. 440 - § 1Concilium provinciale, pro diversis Ecclesiis particularibus eiusdem 
provinciae ecclesiasticae, celebretur quoties id, de iudicio maioris partis Episcoporum 
dioecesanorum provinciae, opportunum videatur, salvo can. 439, § 2
§ 2Sede metropolitana vacante, concilium provinciale ne convocetur.
 
Can. 441 - Episcoporum conferentiae est
1_ convocare concilium plenarium; 
2_ locum ad celebrandum concilium intra territorium conferentiae Episcoporum eligere; 
3_ inter Episcopos dioecesanos concilii plenarii eligere praesidem, ab Apostolica Sede 
approbandum; 
4_ ordinem agendi et quaestiones tractandas determinare, concilii plenarii initium ac 
periodum indicere, illud transferre, prorogare et absolvere.
 
Can. 442 - § 1Metropolitae, de consensu maioris partis Episcoporum suffraganeorum, 
est
1_ convocare concilium provinciale; 
2_ locum ad celebrandum concilium provinciale intra provinciae territorium eligere; 
3_ ordinem agendi et quaestiones tractandas determinare, concilii provincialis initium et 
periodum indicere, illud transferre, prorogare et absolvere
§ 2Metropolitae, eoque legitime impedito, Episcopi suffraganei ab aliis Episcopis 
suffraganeis electi est concilio provinciali praeesse.
 
Can. 443 - § 1Ad concilia particularia convocandi sunt atque in eisdem ius habent suffragii 
deliberativi
1_ Episcopi dioecesani; 
2_ Episcopi coadiutores et auxiliares; 
3_ alii Episcopi titulares qui peculiari munere sibi ab Apostolica Sede aut ab Episcoporum 
conferentia demandato in territorio funguntur
§ 2Ad concilia particularia vocari possunt alii Episcopi titulares etiam emeriti in territorio 
degentes; qui quidem ius habent suffragii deliberativi
§ 3Ad concilia particularia vocandi sunt cum suffragio tantum consultivo: 
1_ Vicarii generales et Vicarii episcopales omnium in territorio Ecclesiarum particularium; 
2_ Superiores maiores institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae numero tum 
pro viris tum pro mulieribus ab Episcoporum conferentia aut a provinciae Episcopis 
determinando, respective electi ab omnibus Superioribus maioribus institutorum et 
societatum, quae in territorio sedem habent; 
3_ Rectores universitatum ecclesiasticarum et catholicarum atque decani facultatum 
theologiae et iuris canonici, quae in territorio sedem habent; 
4_ Rectores aliqui seminariorum maiorum, numero ut in n. 2 determinando, electi a 
rectoribus seminariorum quae in territorio sita sunt
§ 4Ad concilia particularia vocari etiam possunt, cum suffragio tantum consultivo, 
presbyteri aliique christifideles, ita tamen ut eorum numerus non excedat dimidiam partem 
eorum de quibus in §§  1-3
§ 5Ad concilia provincialia praeterea invitentur capitula cathedralia, itemque consilium 
presbyterale et consilium pastorale uniuscuiusque Ecclesiae particularis, ita quidem ut eorum 
singula duos ex suis membris mittant, collegialiter ab iisdem designatos; qui tamen votum 
habent tantum consultivum
§ 6Ad concilia particularia, si id iudicio Episcoporum conferentiae pro concilio plenario 
aut Metropolitae una cum Episcopis suffraganeis pro concilio provinciali expediat, etiam alii 
ut hospites invitari poterunt.
 
Can. 444 - § 1Omnes qui ad concilia particularia convocantur, eisdem interesse debent, 
nisi iusto detineantur impedimento, de quo concilii praesidem certiorem facere tenentur.  § 2
Qui ad concilia particularia convocantur et in eis suffragium habent deliberativum, si iusto 
detineantur impedimento, procuratorem mittere possunt; qui procurator votum habet tantum 
consultivum.
 
Can. 445 - Concilium particulare pro suo territorio curat ut necessitatibus pastoralibus 
populi Dei provideatur atque potestate gaudet regiminis, praesertim legislativa, ita ut, salvo 
semper iure universali Ecclesiae, decernere valeat quae ad fidei incrementum, ad actionem 
pastoralem communem ordinandam et ad moderandos mores et disciplinam ecclesiasticam 
communem servandam, inducendam aut tuendam opportuna videantur.
 
Can. 446 - Absoluto concilio particulari, praeses curet ut omnia acta concilii ad 
Apostolicam Sedem transmittantur; decreta a concilio edicta ne promulgentur, nisi postquam 
ab Apostolica Sede recognita fuerint ipsius concilii est definire modum promulgationis 
decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare incipiant.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License