Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput IV DE INSTITUTORUM EORUMQUE SODALIUM OBLIGATIONIBUS ET IURIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV DE INSTITUTORUM EORUMQUE SODALIUM OBLIGATIONIBUS ET IURIBUS
 
Can. 662  - Religiosi sequelam Christi in Evangelio propositam et in constitutionibus proprii 
instituti expressam tamquam supremam vitae regulam habeant.
 
Can. 663 - § 1Rerum divinarum contemplatio et assidua cum Deo in oratione unio 
omnium religiosorum primum et praecipuum sit officium
§ 2Sodales cotidie pro viribus Sacrificium eucharisticum participent, sanctissimum Corpus 
Christi recipiant et ipsum Dominum in Sacramento praesentem adorent
§ 3Lectioni sacra iuris proprii praescripta liturgiam horarum digne celebrent, firma pro 
clericis obligatione de qua in can. 276, § 2, n. 3, et alia pietatis exercitia peragant
§ 4Speciali cultu Virginem Deiparam, omnis vitae consecratae exemplum et tutamen, 
etiam per mariale rosarium prosequantur
§ 5Annua sacri recessus tempora fideliter servent.
 
Can. 664  - In animi erga Deum conversione insistant religiosi, conscientiam etiam cotidie 
examinent et ad paenitentiae sacramentum frequenter accedant.
 
Can. 665 - § 1Religiosi in propria domo religiosa habitent vitam communem servantes, 
nec ab ea discedant nisi de licentia sui SuperiorisSi autem agatur de diuturna a domo 
absentia, Superior maior, de consensu sui consilii atque iusta de causa, sodali concedere 
potest ut extra domum instituti degere possit, non tamen ultra annum, nisi causa infirmitatis 
curandae, ratione studiorum aut apostolatus exercendi nomine instituti
§ 2Sodalis, qui e domo religiosa illegitime abest cum animo sese subducendi a potestate 
Superiorum, sollicite ab eisdem quaeratur et adiuvetur ut redeat et in sua vocatione 
perseveret.
Can. 666  - In usu mediorum communicationis socialis servetur necessaria discretio atque 
vitentur quae sunt vocationi propriae nociva et castitati personae consecratae periculosa.
 
Can. 667 - § 1In omnibus domibus clausura indoli et missioni instituti accomodata 
servetur secundum determinationes proprii iuris, aliqua parte domus religiosae solis 
sodalibus semper reservata
§ 2Strictior disciplina clausurae in monsteriis ad vitam contemplativam ordinatis servanda 
est
§ 3Monasteria monialium, quae integre ad vitam contemplativam ordinantur, clausuram 
papalem, iuxta normas scilicet ab Apostolica Sede datas, observare debentCetera 
monialium monasteria clausuram propriae indoli accomodatam et in constitutionibus 
definitam servent
§ 4Episcopus dioecesanus facultatem habet ingrediendi, iusta de causa, intra clausuram 
monasteriorum monialium, quae sita sunt in sua dioecesi, atque permittendi, gravi de causa 
et assistente Antistita, ut alii in clausuram admittantur, ac moniales ex ipsa egrediantur ad 
tempus vere necessarium.
 
Can. 668 - § 1Sodales ante primam professionem suorum bonorum administrationem 
cedant cui maluerint et, nisi constitutiones aliud ferant, de eorum usu et usufructu libere 
disponantTestamentum autem, quod etiam in iure civili sit validum, saltem ante 
professionem perpetuam condant
§ 2Ad has dispositiones iusta de causa mutandas et ad quemlibet actum ponendum circa 
bona temporalia, licentia Superioris competentis ad normam iuris proprii indigent
§ 3Quidquid religiosus propria acquirit industria vel ratione instituti, acquirit instituto
Quae ei ratione pensionis, subventionis vel assecurationis quoquo modo obveniunt, instituto 
acquiruntur, nisi aliud iure proprio statuatur
§ 4Qui ex instituti natura plene bonis suis renuntiare debet, illam renuntiationem, forma, 
quantum fieri potest, etiam iure civili valida, ante professionem perpetuam faciat a die 
emissae professionis valituramIdem faciat professus a votis perpetuis, qui ad normam iuris 
proprii bonis suis pro parte vel totaliter de licentia supremi Moderatoris renuntiare velit
§ 5Professus, qui ob instituti naturam plene bonis suis renuntiaverit, capacitatem 
acquirendi et possidendi amittit, ideoque actus voto paupertatis contrarios invalide ponit
Quae autem ei post renuntiationem obveniunt, instituto cedunt ad normam iuris proprii.
 
Can. 669 - § 1Religiosi habitum instituti deferant, ad normam iuris proprii confectum, in 
signum suae consecrationis et in testimonium paupertatis
§ 2Religiosi clerici instituti, quod proprium non habet habitum, vestem clericalem ad 
normam can. 284 assumant.
 
Can. 670  - Institutum debet sodalibus suppeditare omnia quae ad normam constitutionum 
necessaria sunt ad suae vocationis finem assequendum.
 
Can. 671  - Religiosus munera et officia extra proprium institutum ne recipiat absque licentia 
legitimi Superioris.
 
Can. 672  - Religiosi adstringuntur praescriptis cann. 277, 285, 286, 287 et 289, et religiosi 
clerici insuper praescriptis can. 279, § 2 in institutis laicalibus iuris pontificii, licentia de qua in 
Can. 285, § 4, concedi potest a proprio Superiore maiore.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License