Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput V DE APOSTOLATU INSTITUTORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V DE APOSTOLATU INSTITUTORUM
 
Can. 673  - Omnium religiosorum apostolatus primum in eorum vitae consecratae testimonio 
consistit, quod oratione et paenitentia fovere tenentur.
 
Can. 674  - Instituta, quae integre ad contemplationem ordinantur, in Corpore Christi 
mystico praeclaram semper partem obtinentDeo enim eximium laudis sacrificium offerunt, 
populum Dei uberrimis sanctitatis fructibus collustrant eumque exemplo movent necnon 
arcana fecunditate apostolica dilatantQua de causa, quantumvis actuosi apostolatus urgeat 
necessitas, sodales horum institutorum advocari nequeunt ut in variis ministeriis pastoralibus 
operam adiutricem praestent.
 
Can. 675 - § 1In institutis operibus apostolatus deditis, apostolica actio ad ipsam 
eorundem naturam pertinet. Proinde, tota vita sodalium spiritu apostolico imbuatur, tota vero 
actio apostolica spiritu religioso informetur
§ 2Actio apostolica ex intima cum Deo unione semper procedat eandemque confirmet et 
foveat
§ 3Actio apostolica, nomine et mandato Ecclesiae exercenda, in eius communione 
peragatur.
 
Can. 676  - Laicalia instituta, tum virorum tum mulierum, per misericordiae opera spiritualia 
et corporalia munus pastorale Ecclesiae eucharisticae est sacerdos vel diaconus; in 
peculiaribus adiuntis, in suae vocationis gratia fideliter permaneant.
 
Can. 677 - § 1Superiores et sodales missionem et opera instituti propria sacerdoti 
summam maiorem expetere; ipsi tamen fas est stipem necessitatibus, prudenter 
accommodent, novis etiam et opportunis mediis adhibitis
§ 2Instituta autem, si quas habeant associationes christifidelium sibi coniunctas, speciali 
cura adiuvent, ut genuino spiritu suae familiae imbuantur.
 
Can. 678 - § 1Religiosi subsunt potestati Episcoporum, quos devoto obsequio ac 
reverentia prosequi tenentur, in iis quae curam animarum, exercitium publicum cultus divini et 
alia apostolatus opera respiciunt
§ 2In apostolatu externo religiosi propriis quoque Superioribus maiores; integram stipem 
receptam transmittere debet, nisi certo obligationem ipsi Episcopi, si casus ferat, urgere ne 
omittant
§ 3In operibus apostolatus religiosorum ordinandis Episcopi dioecesani et Superiores 
religiosi collatis consiliis procedant oportet.
 
Can. 679  - Episcopus dioecesanus, urgente gravissima causa, sodali instituti religiosi 
prohibere potest quominus in dioecesi commoretur, si eius Superior maior monitus 
prospicere neglexerit, re tamen ad Sanctam Sedem statim delata.
 
Can. 680  - Inter varia instituta, et etiam inter eadem et clerum saecularem, ordinata 
foveatur cooperatio necnon, sub moderamine Episcopi dioecesani, omnium operum et 
actionum apostolicarum coordinatio, salvis indole, fine singulorum institutorum et legibus 
fundationis.
 
Can. 681 - § 1Opera quae ab Episcopo dioecesano committuntur religiosis, eiusdem 
Episcopi auctoritati et directioni subsunt, firmo iure Superiorum religiosorum ad normam 
Can. 678, §§ 2 et 3
§ 2In his casibus ineatur conventio scripta inter Episcopum dioecesanum et competentem 
instituti Superiorem, qua, inter alia, expresse et accurate definiantur quae ad opus 
explendum, ad sodales eidem addicendos et ad oeconomicas spectent.
 
Can. 682 - § 1Si de officio ecclesiastico in dioecesi alicui sodali religioso conferendo 
agatur, ab Episcopo dioecesano religiosus nominatur, praesentante vel saltem assentiente 
competenti Superiore
§ 2Religiosus ab officio commisso amoveri potest ad nutum sive auctoritatis committentis, 
monito Superiore religioso, sive Superioris, monito committente, non requisito alterius 
consensu.
 
Can. 683 - § 1Ecclesias et oratoria, quibus christifideles habitualiter accedunt, scholas 
aliaque opera religionis vel caritatis sive spiritualis sive temporalis religiosis commissa, 
Episcopus dioecesanus visitare potest, sive per se sive per alium, tempore visitationis 
pastoralis et etiam in casu necessitatis; non vero scholas, quae exclusive pateant propriis 
instituti alumnis
§ 2Quod si forte abusus deprehenderit, frustra Superiore religioso monito, propria 
auctoritate ipse per se providere potest.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License