Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS II DE ACTIONE ECCLESIAE MISSIONALI (Cann. 781 – 792)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE ACTIONE ECCLESIAE MISSIONALI (Cann. 781792)
 
Can. 781 - Cum tota Ecclesia natura sua sit missionaria et opus evangelizationis habendum 
sit fundamentale officium populi Dei, christifideles omnes, propriae responsabilitatis conscii, 
partem suam in opere missionali assumant.
 
Can. 782 - § 1Suprema directio et coordinatio inceptorum et actionum quae ad opus 
missionale atque ad cooperationem missionariam pertinent, competit Romano Pontifici et 
Collegio Episcoporum
§ 2Singuli Episcopi, utpote Ecclesiae universae atque omnium Ecclesiarum sponsores, 
operis missionalis peculiarem sollicitudinem habeant, praesertim incepta missionalia in 
propria Ecclesia particulari suscitando, fovendo ac sustinendo.
 
Can. 783 - Sodales institutorum vitae consecratae, cum vi ipsius consecrationis sese servitio 
Ecclesiae dedicent, obligatione tenentur ad operam, ratione suo instituto propria, speciali 
modo in actione missionali navandam.
 
Can. 784 - Missionarii, qui scilicet a competenti auctoritate ecclesiastica ad opus missionale 
explendum mittuntur, eligi possunt autochthoni vel non, sive clerici saeculares, sive 
institutorum vitae consecratae vel societatis vitae apostolicae sodales, sive alii christifideles 
laici.
 
Can. 785 - § 1In opere missionali peragendo assumantur catechistae, christifideles nempe 
laici debite instructi et vita christiana praestantes, qui, sub moderamine missionarii, doctrinae 
evangelicae proponendae et liturgicis exercitiis caritatisque operibus ordinandis sese 
impendant
§ 2Catechistae efformentur in scholis ad hoc destinatis vel, ubi desint, sub moderamine 
missionariorum.
 
Can. 786 - Actio proprie missionalis, qua Ecclesia implantatur in populis vel coetibus ubi 
nondum radicata est, ab Ecclesia absolvitur praesertim mittendo Evangelii praecones donec 
novellae Ecclesiae plene constituantur, cum scilicet instructae sint propriis viribus et 
sufficientibus mediis, quibus opus evangelizandi per se ipsae peragere valeant.
 
Can. 787 - § 1Missionarii, vita ac verbi testimonio, dialogum sincerum cum non 
credentibus in Christum instituant, ut ipsis, ratione eorundem ingenio et culturae aptata, 
aperiantur viae quibus ad evangelicum nuntium cognoscendum adduci valeant. 
§ 2Curent ut quos ad evangelicum nuntium recipiendum aestiment paratos, veritates fidei 
edoceant, ita quidem ut ipsi ad baptismum recipiendum, libere id petentes, admitti possint.
 
Can. 788 - § 1Qui voluntatem amplectendi fidem in Christum manifestaverint, expleto 
tempore praecatechumenatus, liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum, atque 
eorum nomina scribantur in libro ad hoc destinato
§ 2Catechumeni, per vitae christianae institutionem et tirocinium, apte initientur mysterio 
salutis atque introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei atque apostolatus
§ 3Conferentiae Episcoporum est statuta edere quibus catechumenatus ordinetur, 
determinando quaenam a catechumenis sint praestanda, atque definiendo quaenam eis 
agnoscantur praerogativae.
 
Can. 789 - Neophyti, apta institutione ad veritatem evangelicam penitius cognoscendam et 
officia per baptismum suscepta implenda efformentur; sincero amore erga Christum eiusque 
Ecclesiam imbuantur.
 
Can. 790 - § 1Episcopi dioecesani in territoriis missionis est
1_ promovere, moderari et coordinare incepta et opera, quae ad actionem missionalem 
spectant; 
2_ curare ut debitae ineantur conventiones cum Moderatoribus institutorum quae operi 
missionali se dedicant, utque relationes cum iisdem in bonum cedant missionis
§ 2Praescriptis ab Episcopo dioecesano de quibus in § 1, n. 1 editis, subsunt omnes 
missionarii, etiam religiosi eorumque auxiliares in eius dicione degentes.
 
Can. 791 - In singulis dioecesibus ad cooperationem missionalem fovendam
1_ promoveantur vocationes missionales; 
2_ sacerdos deputetur ad incepta pro missionibus efficaciter promovenda, praesertim 
"Pontificia Opera Missionalia"; 
3_ celebretur dies annualis pro missionibus; 
4_ solvatur quotannis congrua pro missionibus stips, Sanctae Sedi transmittenda.
 
Can. 792 - Episcoporum conferentiae opera instituant ac promoveant, quibus ii qui e terris 
missionum laboris aut studii causa ad earundem territorium accedant, fraterne recipiantur et 
congruenti pastorali cura adiuventur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License