Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS I DE SACRAMENTIS
 
Can. 840 - Sacramenta Novi Testamenti, a Christo Domino instituta et Ecclesiae 
concredita, utpote actiones Christi et Ecclesiae, signa exstant ac media quibus fides 
exprimitur et roboratur, cultus Deo redditur et hominum sanctificatio efficitur, atque ideo ad 
communionem ecclesiasticam inducendam, firmandam et manifestandam summopere 
conferunt; quapropter in iis celebrandis summa veneratione debitaque diligentia uti debent 
tum sacri ministri tum ceteri christifideles.
 
Can. 841 - Cum sacramenta eadem sint pro universa Ecclesia et ad divinum depositum 
pertineant, unius supremae Ecclesiae auctoritatis est probare et definire quae ad eorum 
validitatem sunt requisita, atque eiusdem aliusve auctoritatis competentis, ad normam can. 
838, §§  3 et 4, est decernere quae ad eorum celebrationem, administrationem et 
receptionem licitam necnon ad ordinem in eorum celebratione servandum spectant.
 
Can. 842 - § 1Ad cetera sacramenta valide admitti nequit, qui baptismum non recepit
§ 2Sacramenta baptismi, confirmationis et sanctissimae Eucharistiae ita inter se coalescunt, 
ut ad plenam initiationem christianam requirantur.
 
Can. 843 - § 1Ministri sacri denegare non possunt sacramenta iis qui opportune eadem 
petant, rite sint dispositi, nec iure ab iis recipiendis prohibeantur
§ 2Animarum pastores ceterique christifideles, pro suo quisque ecclesiastico munere, 
officium habent curandi ut qui sacramenta petunt debita evangelizatione necnon catechetica 
institutione ad eadem recipienda praeparentur, attentis normis a competenti auctoritate 
editis.
 
Can. 844 - § 1Ministri catholici sacramenta licite administrant solis christifidelibus 
catholicis, qui pariter eadem a solis ministris catholicis licite recipiunt, salvis huius canonis §§  
2, 3 et 4, atque can. 861, § 2 praescriptis
§ 2Quoties necessitas id postulet aut vera spiritualis utilitas id suadeat, et dummodo 
periculum vitetur erroris vel indifferentismi, licet christifidelibus quibus physice aut moraliter 
impossibile sit accedere ad ministrum catholicum, sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et 
unctionis infirmorum recipere a ministris non catholicis, in quorum Ecclesia valida exsistunt 
praedicta sacramenta
§ 3Ministri catholici licite sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum 
administrant membris Ecclesiarum orientalium quae plenam cum Ecclesia catholica 
communionem non habent, si sponte id petant et rite sint disposita; quod etiam valet quoad 
membra aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad sacramenta quod attinet, in 
pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales versantur
§ 4Si adsit periculum mortis aut, iudicio Episcopi dioecesani aut Episcoporum 
conferentiae, alia urgeat gravis necessitas, ministri catholici licite eadem sacramenta 
administrant ceteris quoque christianis plenam communionem cum Ecclesia non habentibus, 
qui ad suae communitatis ministrum accedere nequeant atque sponte id petant, dummodo 
quoad eadem sacramenta fidem catholicam manifestent et rite sint dispositi. 
§ 5Pro casibus de quo in §§  2, 3 et 4, Episcopus dioecesanus aut Episcoporum 
conferentia generales normas ne ferant, nisi post consultationem cum auctoritate competenti 
saltem locali Ecclesiae vel communitatis non catholicae, cuius interest.
 
Can. 845 - § 1Sacramenta baptismi, confirmationis et ordinis, quippe quae characterem 
imprimant, iterari nequeunt
§ 2Si, diligenti inquisitione peracta, prudens adhuc dubium supersit num sacramenta de 
quibus in § 1 revera aut valide collata fuerint, sub condicione conferantur.
 
Can. 846 - § 1In sacramentis celebrandis fideliter serventur libri liturgici a competenti 
auctoritate probati; quapropter nemo in iisdem quidpiam proprio marte addat, demat aut 
mutet
§ 2Minister sacramenta celebret secundum proprium ritum.
 
Can. 847 - § 1In administrandis sacramentis, in quibus sacra olea adhibenda sunt, minister 
uti debet oleis ex olivis aut aliis ex plantis expressis atque, salvo praescripto can. 999, n. 2, 
ab Episcopo consecratis vel benedictis, et quidem, recenter; veteribus ne utatur, nisi adsit 
necessitas
§ 2Parochus olea sacra a proprio Episcopo impetret eaque decenti custodia diligenter 
asservet.
 
Can. 848 - Minister, praeter oblationes a competenti auctoritate definitas, pro 
sacramentorum administratione nihil petat, cauto semper ne egentes priventur auxilio 
sacramentorum ratione paupertatis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License