Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS II DE CETERIS ACTIBUS CULTUS DIVINI
        • TITULUS II DE LITURGIA HORARUM (Cann. 1173 – 1175)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE LITURGIA HORARUM (Cann. 11731175)
 
Can. 1173 - Ecclesia, sacerdotale munus Christi adimplens, liturgiam horarum celebrat, qua 
Deum ad populum suum loquentem audiens et memoriam mysterii salutis agens, Ipsum sine 
intermissione, cantu et oratione, laudat atque interpellat pro totius mundi salute.
 
Can. 1174 - § 1Obligatione liturgiae horarum persolvendae adstringuntur clerici, ad 
normam can. 276, § 2, n. 3; sodales vero institutorum vitae consecratae necnon societatum 
vitae apostolicae, ad normam suarum constitutionum
§ 2Ad participandam liturgiam horarum, utpote actionem Ecclesiae, etiam ceteri 
christifideles, pro adiunctis, enixe invitantur.
 
Can. 1175 - In liturgia horarum persolvenda, quantum fieri potest, verum tempus servetur 
uniuscuiusque horae.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License