Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS II DE CETERIS ACTIBUS CULTUS DIVINI
        • TITULUS III DE EXEQUIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 1176 – 1185)
          • Caput II DE IIS QUIBUS EXEQUIAE ECCLESIASTICAE CONCEDENDAE SUNT AUT DENEGANDAE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE IIS QUIBUS EXEQUIAE ECCLESIASTICAE CONCEDENDAE SUNT AUT DENEGANDAE
 
Can. 1183 - § 1Ad exequias quod attinet, christifidelibus catechumeni accensendi sunt
§ 2Ordinarius loci permittere potest ut parvuli, quos parentes baptizare intendebant quique 
autem ante baptismum mortui sunt, exequiis ecclesiasticis donentur
§ 3Baptizatis alicui Ecclesiae aut communitati ecclesiali non catholicae adscriptis, exequiae 
ecclesiasticae concedi possunt de prudenti Ordinarii loci iudicio, nisi constet de contraria 
eorum voluntate et dummodo minister proprius haberi nequeat.
 
Can. 1184 - § 1Exequiis ecclesiasticis privandi sunt, nisi ante mortem aliqua dederint 
paenitentiae signa
1_ notorie apostatae, haeretici et schismatici; 
2_ qui proprii corporis cremationem elegerint ob rationes fidei christianae adversas; 
3_ alii peccatores manifesti, quibus exequiae ecclesiasticae non sine publico fidelium 
scandalo concedi possunt
§ 2Occurrente aliquo dubio, consulatur loci Ordinarius, cuius iudicio standum est.
 
Can. 1185 - Excluso ab ecclesiasticis exequiis deneganda quoque est quaelibet Missa 
exequialis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License