Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER V: DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER V: DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
 
 
Can. 1254 - § 1Ecclesia catholica bona temporalia iure nativo, independenter a civili 
potestate, acquirere, retinere, administrare et alienare valet ad fines sibi proprios 
prosequendos
§ 2Fines vero proprii praecipue suntcultus divinus ordinandus, honesta cleri aliorumque 
ministrorum sustentatio procuranda, opera sacri apostolatus et caritatis, praesertim erga 
egenos, exercenda.
 
Can. 1255 - Ecclesia universa atque Apostolica Sedes, Ecclesiae particulares necnon alia 
quaevis persona iuridica, sive publica sive privata, subiecta sunt capacia bona temporalia 
acquirendi, retinendi, administrandi et alienandi ad normam iuris.
 
Can. 1256 - Dominium bonorum, sub suprema auctoritate Romani Pontificis, ad eam 
pertinet iuridicam personam, quae eadem bona legitime acquisiverit.
 
Can. 1257 - § 1Bona temporalia omnia quae ad Ecclesiam universam, Apostolicam 
Sedem aliasve in Ecclesia personas iuridicas publicas pertinent, sunt bona ecclesiastica et 
reguntur canonibus qui sequuntur, necnon propriis statutis
§ 2Bona temporalia personae iuridicae privatae reguntur propriis statutis, non autem hisce 
canonibus, nisi expresse aliud caveatur.
 
Can. 1258 - In canonibus qui sequuntur nomine Ecclesiae significatur non solum Ecclesia 
universa aut Sedes Apostolica, sed etiam quaelibet persona iuridica publica in Ecclesia, nisi 
ex contextu sermonis vel ex natura rei aliud appareat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License