Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
    • PARS II DE POENIS IN SINGULA DELICTA
        • TITULUS IV DE CRIMINE FALSI (Cann. 1390 – 1391)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE CRIMINE FALSI (Cann. 13901391)
 
Can. 1390 - § 1Qui confessarium de delicto, de quo in can. 1387, apud ecclesiasticum 
Superiorem falso denuntiat, in interdictum latae sententiae incurrit et, si sit clericus, etiam in 
suspensionem
§ 2Qui aliam ecclesiastico Superiori calumniosam praebet delicti denuntiationem, vel aliter 
alterius bonam famam laedit, iusta poena, non exclusa censura, puniri potest
§ 3Calumniator potest cogi etiam ad congruam satisfactionem praestandam.
 
Can. 1391 - Iusta poena pro delicti gravitate puniri potest: 1_ qui ecclesiasticum 
documentum publicum falsum conficit, vel verum mutat, destruit, occultat, vel falso vel 
mutato utitur; 2_ qui alio falso vel mutato documento utitur in re ecclesiastica; 
3_ qui in publico ecclesiastico documento falsum asserit.
 
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License