Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS VII DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS (Cann. 1607 – 1618)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VII DE IUDICIS PRONUNTIATIONIBUS (Cann. 16071618)
 
Can. 1607 - Causa iudiciali modo pertractata, si sit principalis, definitur a iudice per 
sententiam definitivam; si sit incidens, per sententiam interlocutoriam, firmo praescripto can. 
1589, § 1.
 
Can. 1608 - § 1Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis 
certitudo circa rem sententia definiendam
§ 2Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis
§ 3Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, firmis praescriptis legis de 
quarundam probationum efficacia
§ 4Iudex qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris 
et conventum absolutum dimittat, nisi agatur de causa iuris favore fruente, quo in casu pro 
ipsa pronuntiandum est.
 
Can. 1609 - § 1In tribunali collegiali, qua die et hora iudices ad deliberandum conveniant, 
collegii praeses statuat, et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede 
conventus habeatur
§ 2Assignata conventui die, singuli iudices scriptas afferant conclusiones suas in merito 
causae, et rationes tam in iure quam in facto, quibus ad conclusionem suam venerint; quae 
conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae
§ 3Post divini Nominis invocationem, prolatis ex ordine singulorum conclusionibus 
secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, 
habeatur discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid 
statuendum sit in parte dispositiva sententiae
§ 4In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedereIudex vero 
qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere potest ut, si fiat appellatio, suae 
conclusiones ad tribunal superius transmittantur
§ 5Quod si iudices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolint aut nequeant, 
differri poterit decisio ad novum conventum, non tamen ultra hebdomadam, nisi ad normam 
Can. 1600 complenda sit causae instructio.
 
Can. 1610 - § 1Si iudex sit unicus, ipse sententiam exarabit
§ 2In tribunali collegiali, ponentis seu relatoris est exarare sententiam, desumendo motiva 
ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicium praefinita 
fuerint motiva praeferenda; sententia dein singulorum iudicium subicienda est approbationi
§ 3Sententia edenda est non ultra mensem a die quo causa definita est, nisi, in tribunali 
collegiali, iudices gravi ex ratione longius tempus praestituerint.
 
Can. 1611 - Sententia debet
1_ definire controversiam coram tribunali agitatam, data singulis dubiis congrua responsione; 
2_ determinare quae sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint; 
3_ exponere rationes seu motiva, tam in iure quam in facto, quibus dispositiva sententiae 
pars innititur; 
4_ statuere de litis expensis.
 
Can. 1612 - § 1Sententia, post divini Nominis invocationem, exprimat oportet ex ordine 
qui sit iudex aut tribunal; qui sit actor, pars conventa, procurator, nominibus et domiciliis rite 
designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint
§ 2Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et formula 
dubiorum
§ 3Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur
§ 4Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus prolata est et cum subscriptione iudicis 
vel, si de tribunali collegiali agatur, omnium iudicum et notarii.
 
Can. 1613 - Regulae superius positae de sententia definitiva, sententiae quoque 
interlocutoriae aptandae sunt.
 
Can. 1614 - Sententia quam primum publicetur, indicatis modis quibus impugnari potest; 
neque ante publicationem vim ullam habet, etiamsi dispositiva pars, iudice permittente, 
partibus significata sit.
 
Can. 1615 - Publicatio seu intimatio sententiae fieri potest vel tradendo exemplar sententiae 
partibus aut earum procuratoribus, vel eisdem transmittendo idem exemplar ad normam can. 
1509.
 
Can. 1616 - § 1Si in sententiae textu vel error irrepserit in calculis, vel error materialis 
acciderit in transcribenda parte dispositiva aut in factis vel partium petitionibus referendis, vel 
omissa sint quae can. 1612, § 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi 
vel compleri debet sive ad partis instantiam sive ex officio, semper tamen auditis partibus et 
decreto ad calcem sententiae apposito
§ 2Si qua pars refragetur, quaestio incidens decreto definiatur.
 
Can. 1617 - Ceterae iudicis pronuntiationes, praeter sententiam, sunt decreta quae si mere 
ordinatoria non sint, vim non habent, nisi saltem summarie motiva exprimant, vel ad motiva in 
alio actu expressa remittant.
 
Can. 1618 - Sententia interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si 
iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius gradui finem ponunt, quod attinet ad 
aliquam saltem partem in causa.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License