Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS XI DE EXSECUTIONE SENTENTIAE (Cann. 1650 – 1655)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XI DE EXSECUTIONE SENTENTIAE (Cann. 16501655)
 
Can. 1650 - § 1Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest, salvo 
praescripto can. 1647
§ 2Iudex qui sententiam tulit et, si appellatio proposita sit, etiam iudex appellationis, 
sententiae, quae nondum transierit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere 
possunt ex officio vel ad instantiam partis, idoneis, si casus ferat, praestitis cautionibus, si 
agatur de provisionibus seu praestationibus ad necessariam sustentationem ordinatis, vel alia 
iusta causa urgeat
§ 3Quod si sententia, de qua in § 2, impugnetur, iudex qui de impugnatione cognoscere 
debet, si videt hanc probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri 
posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni subicere.
 
Can. 1651 - Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum 
habeatur, quo edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro 
diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
 
Can. 1652 - Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, quaestio incidens 
habetur, ab illo ipso iudice decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
 
Can. 1653 - § 1Nisi lex particularis aliud statuat, sententiam exsecutioni mandare debet 
per se vel per alium Episcopus dioecesis, in qua sententia primi gradus lata est
§ 2Quod si hic renuat vel neglegat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio, 
exsecutio spectat ad auctoritatem cui tribunal appellationis ad normam can. 1439, § 3 
subicitur. 
§ 3Inter religiosos exsecutio sententiae spectat ad Superiorem qui sententiam exsecutioni 
mandandam tulit aut iudicem delegavit.
 
Can. 1654 - § 1Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore fuerit 
permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium verborum sensum, exsecutioni 
mandare
§ 2Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito 
causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse nullam vel manifeste iniustam ad 
normam cann. 1620, 1622, 1645, abstineat ab exsecutione, et rem ad tribunal a quo lata est 
sententia remittat, partibus certioribus factis.
 
Can. 1655 - § 1Quod attinet ad reales actiones, quoties adiudicata actori res aliqua est, 
haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur
§ 2Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem 
praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso 
tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam 
obligationem, qui tamen neque infra quindecim dies coarctetur neque sex menses excedat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License