Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS (Cann. 1671 – 1707)
          • Caput I DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
            • Art. 1 DE FORO COMPETENTI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
 
TITULUS I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS (Cann. 16711707)
 
Caput I DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
 
Art. 1 DE FORO COMPETENTI
 
Can. 1671 - Causae matrimoniales baptizatorum iure proprio ad iudicem ecclesiasticum 
spectant.
 
Can. 1672 - Causae de effectibus matrimonii mere civilibus pertinent ad civilem 
magistratum, nisi ius particulare statuat easdem causas, si incidenter et accessorie agantur, 
posse a iudice ecclesiastico cognosci ac definiri.
 
Can. 1673 - In causis de matrimonii nullitate, quae non sint Sedi Apostolicae reservatae, 
competentia sunt
1_ tribunal loci in quo matrimonium celebratum est; 
2_ tribunal loci in quo pars conventa domicilium vel quasi-domicilium habet; 
3_ tribunal loci in quo pars actrix domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio 
eiusdem Episcoporum conferentiae degat et Vicarius iudicialis domicilii partis conventae, 
ipsa audita, consentiat; 
4_ tribunal loci in quo de facto colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo accedat 
consensus Vicarii iudicialis domicilii partis conventae, qui prius ipsam interroget, num quid 
excipiendum habeat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License