Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS IV DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS SINGULARIBUS (Cann. 35 – 93)
          • Caput III DE RESCRIPTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE RESCRIPTIS
 
Can. 59 - § 1. Rescriptum intellegitur actus administrativus a competenti auctoritate 
exsecutiva in scriptis elicitus, quo suapte natura, ad petitionem alicuius, conceditur 
privilegium, dispensatio aliave gratia
§ 2. Quae de rescriptis statuuntur praescripta, etiam de licentiae concessione necnon de 
concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo valent, nisi aliud constet.
 
Can. 60 - Rescriptum quodlibet impetrari potest ab omnibus qui expresse non prohibentur.
 
Can. 61 - Nisi aliud constet, rescriptum impetari potest pro alio, etiam praeter eius 
assensum, et valet ante eiusdem acceptationem, salvis clausulis contrariis.
 
Can. 62 - Rescriptum in quo nullus datur exsecutor, effectum habet a momento quo datae 
sunt litterae; cetera, a momento exsecutionis.
 
Can. 63 - § 1. Validitati rescripti obstat subreptio seu reticentia veri, si in precibus expressa 
non fuerint quae secundum legem, stilum et praxim canonicam ad validitatem sunt 
experimenda, nisi agatur de rescripto gratiae, quod "Motu proprio" darum sit
§ 2. Item validitati rescripti obstat obreptio seu exposito falsi, sine una quidem causa motiva 
proposita sit vera
§ 3. Causa motiva in rescriptis quorum nullus est exsecutor, vera sit oportet tempore quo 
rescriptum datum est; in ceteris, tempore exsecutionis.
 
Can. 64 - Salvo iure Paenitentiariae pro foro interno, gratia a quovis dicasterio Romanae 
Curiae denegata, valide ab alio eiusdem Curiae dicasterio aliave competenti auctoritate infra 
Romanum Pontificem concedi nequit, sine assensu dicasterii quocum agi coeptum est.
 
Can. 65 - § 1. Salvis praescriptis §§ 2 et 3, nemo gratiam a proprio Ordinario denegatam 
ab alio Ordinario petat, nisi facta denegationis mentione; Ordinarius gratiam ne concedat, 
nisi habitis a priore Ordinario denegationis rationibus
§ 2. Gratia a Vicario generali vel a Vicario episcopali denegata, ab alio Vicario eiusdem 
Episcopi, etiam habitis a Vicario denegante denegationis rationibus, valide concedi nequit. § 
3. Gratia a Vicario generali vel a Vicario episcopali denegata et postea, nulla facta huius 
denegationis mentione, ab Episcopo dioecesano impetrata, invalida est; gratia autem ab 
Episcopo dioecesano denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, ab eius 
Vicario generali vel Vicario episcopali, non consentiente Episcopo, impetrari.
 
Can. 66 - Rescriptum non fit irritum ob errorem in nomine personae cui datur vel a qua 
editur, aut loci in quo ipsa residet, aut rei dequa agitur, dummodo iudicio Ordinarii nulla sit 
de ipsa persona vel de re dubiatio.
 
Can. 67 - § 1. Si contingat ut de una eademque re duo rescripta inter se contraria 
impetrentur, peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur, praevalet generali
§ 2. Si sint aeque peculiaria aut generalia, prius tempore praevalet posteriori, nisi in altero 
fiat mentio expressa de priore, aut nisi prior impetrator dolo vel notabili neglegentia sua 
rescripto usus non fuerit
§ 3. In dubio num rescriptum irritum sit necne, recurratur ad rescribentem.
 
Can. 68 - Rescriptum Sedis Apostolicae in quo nullus datur exsecutor, tunc tantum debet 
Ordinario impetrantis praesentari, cum id in iisdem litteris praecipitur, aut de rebus agitur 
publicis, aut comprobari condiciones oportet.
 
Can. 69 - Rescriptum, cuius praesentationi nullum est definitum tempus, potest exsecutori 
exhiberi quovis tempore, modo absit fraus et dolus.
 
Can. 70 - Si in rescripto ipsa concessio exsecutori committatur, ipsius est pro suo prudenti 
arbitrio et conscientia gratiam concedere vel denegare.
 
Can. 71 - Nemo uti tenetur rescripto in sui dumtaxat favorem concesso, nisi aliunde 
obligatione canonica ad hoc teneatur.
 
Can. 72 - Rescripta ab Apostolica Sede concessa, quae exspiraverint, ab Episcopo 
dioecesano iusta de causa semel prorogari possunt, non tamen ultra tres menses.
 
Can. 73 - Per legem contrariam nulla rescripta revocantur, nisi aliud in ipsa lege caveatur.
 
Can. 74 - Quamvis gratia oretenus sibi concessa quis in foro interno uti possit, tenentur illam 
pro foro externo probare, quoties id legitime ab eo petatur.
 
Can. 75 - Si rescriptum contineat privilegium vel dispensationem, serventur insuper 
praescripta canonum qui sequuntur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License