Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS VI DE PERSONIS PHYSICIS ET IURIDICIS (Cann. 96 – 123)
          • Caput I DE PERSONARUM PHYSICARUM CONDICIONE CANONICA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VI DE PERSONIS PHYSICIS ET IURIDICIS (Cann. 96123)
 
Caput I DE PERSONARUM PHYSICARUM CONDICIONE CANONICA
 
Can. 96 - Baptismo homo Ecclesiae Christi incorporatur et in eadem constituitur persona, 
cum officiis et iuribus quae christianis, attenta quidem eorum condicione, sunt propria, 
quatenus in ecclesiastica sunt communione et nisi obstet lata legitima sanctio.
 
Can. 97 - § 1. Persona quae duodevigesimum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc 
aetatem, minor
§ 2. Minor, ante plenum septennium, dicitur infans et censetur non sui compos, expleto 
autem septennio, usum rationis habere praesumitur.
 
Can. 98 - § 1. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium
§ 2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati obnoxia manet parentum vel 
tutorum, iis exceptis in quibus minores lege divina aut iure canonico ab eorum potestate 
exempti sunt; ad constitutionem tutorum eorumque potestatem quod attinet, serventur 
praescripta iuris civilis, nisi iure canonico aliud caveatur, aut Episcopus dioecesanus in 
certibus casibus iusta de causa per nominationem alius tutoris providendum aestimaverit.
 
Can. 99 - Quicumque usu rationis habitu caret, censetur non sui compos et infantibus 
assimilatur.
 
Can. 100 - Persona dicitur:  "incola," in loco ubi est eius domicilium; "advena," in loco ubi 
quasi-domicilium habet; "peregrinus," si versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod 
adhuc retinet; "vagus," si nullibi domicilium habeat vel quasi-domicilium.
 
Can. 101 - § 1. Locus originis filii, etiam neophyti, est ille in quo cum filius natus est, 
domicilium, aut, eo deficiente, quasi-domicilium habuerunt parentes vel, si parentes non 
habuerint idem domicilium vel quasi-domicilium, mater
§ 2. Si agatur de filio vagorum, locus originis est ipsemet nativitatis locus; si de exposito, est 
locus in quo inventus est.
 
Can. 102 - § 1. Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem dioecesis 
commoratione, quae aut coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi si nihil inde avocet, 
aut ad quinquennium completum sit protracta
§ 2. Quasi-domicilium acquiritur ea commoratione in territorio alicuius paroeciae aut saltem 
dioecesis, quae aut coniuncta sit cum animo ibi manendi saltem per tres menses si nihil inde 
avocet, aut ad tres menses reapse sit protracta
§ 3. Domicilium vel quasi-domicilium in territorio paroeciae dicitur paroeciale; in territorio 
dioecesis, etsi non in parochia, dioecesanum.
 
Can. 103 - Sodales institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae domicilium 
acquirunt in loco ubi sita est domus cui adscribuntur; quasi-domicilium in domo ubi, ad 
normam can. 102, § 2, commorantur.
 
Can. 104 - Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; legitime 
separationis ratione vel alia iusta de causa, uterque habere potest proprium domicilium vel 
quasi-domicilium.
 
Can. 105 - § 1. Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium illius, cuius 
potestati subiciturInfantia egressus potest etiam quasi-domicilium proprium acquirere; 
atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus, etiam proprium domicilium
§ 2. Quicumque alia ratione quam minoritate, in tutelam vel curatelam legitime traditus est 
alterius, domicilium et quasi-domicilium habet tutoris vel curatoris.
 
Can. 106 - Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessione a loco cum animo non 
revertendi, salvo praescripto can. 105.
 
Can. 107 - § 1. Tum per domicilium tum per quasi-domicilium suum quisque parochum et 
Ordinarium sortitur
§ 2. Proprius vagi parochus vel Ordinarius est parochus vel Ordinarius loci in quo vagus 
actu commoratur
§ 3. Illius quoque qui non habet nisi domicilium vel quasi-domicilium dioecesanum, parochus 
proprius est parochus loci in quo actu commoratur.
 
Can. 108 - § 1. Consanguinitas computatur per lineas et gradus
§ 2. In linea recta tot sunt gradus quot generationes, seu quot personae, stipite dempto
§ 3. In linea obliqua tot sunt gradus quot personae in utraque simul linea, stipite dempto.
 
Can. 109 - § 1. Affinitur oritur ex matrimonio valido, etsi non consummato, atque viget inter 
virum et mulieris consanguineos, itemque mulierem inter et viri consanguineos
§ 2. Ita computantur ut qui sunt consanguinei viri, iidem in eadem linea et gradu sint affines 
mulieris, et vice versa.
 
Can. 110 - Filii, qui ad normam legis civilis adoptati sint, habentur ut filii eius vel eorum qui 
eos adoptaverint.
 
Can. 111 - § 1. Ecclesiae latinae per receptum baptismum adscribitur filius parentum, qui ad 
eam pertineant vel, si alteruter ad eam nonpertineat, ambo concordi voluntate optaverint ut 
proles in Ecclesia latina baptizaretur; quodsi concors voluntas desit, Ecclesiae rituali ad 
quam pater petinet adscribitur
§ 2. Quilibet baptizandus qui partum decimum aetatis annum expleverit, libere potest eligere 
ut in Ecclesia latina vel in alia Ecclesia rituali sui iuris baptizetur; quo in casu, ipse ad eam 
Ecclesiam pertinet quam elegerit.
 
Can. 112 - § 1. Post receptum baptismum, alii Ecclesiae ritualis sui iuris adscribuntur
  1_ qui licentiam ab Apostolica Sede obtinuerit; 
  2_ coniux qui, in matrimonio ineundo vel eo durante, ad Ecclesiam ritualem sui iuris alterius 
coniugis se transire declaraverit; matrimonio autem soluto, libere potest ad latinam Ecclesiam 
redire; 
  3_ filii eorum, de quibus in nn. 1 et 2, ante decimum quartum aetatis annum completum 
itemque, in matrimonio mixto, filii partis catholicae quae ad aliam Ecclesiam ritualem legitime 
transierit; adepta vero hac aetate, iidem possunt ad latinam Ecclesiam redire
§ 2. Mos, quamvis diuturnus, sacramenta secundum ritum alicuius Ecclesiae ritualis sui iuris 
recipiendi, non secumfert adscriptionem eidem Ecclesiae.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License