Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS III DE MINISTRIS SACRIS SEU DE CLERICIS (Cann. 232 – 293)
          • Caput III DE CLERICORUM OBLIGATIONBUS ET IURIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE CLERICORUM OBLIGATIONBUS ET IURIBUS
 
Can. 273 - Clerici speciali obligatione tenentur Summo Pontifici et suo quisque Ordinario 
reverentiam et oboedientiam exhibendi.
 
Can. 274 - § 1Soli clerici obtinere possunt officia ad quorum exercitium requiritur 
potestas ordinis aut potestas regiminis ecclesiastici
§ 2Clerici, nisi legitimo impedimento excusentur, munus, quod ipsis a suo Ordinario 
commissum fuerit, suscipere ac fideliter adimplere tenentur.
 
Can. 275 - § 1Clerici, quippe qui omnes ad unum conspirent opus, ad aedificationem 
nempe Corporis Christi, vinculo fraternitatis et orationis inter se uniti sint, et cooperationem 
inter se prosequantur, iuxta iuris particularis praescripta
§ 2Clerici missionem agnoscant et promoveant, quam pro sua quisque parte laici in 
Ecclesia et in mundo exercent.
 
Can. 276 - § 1In vita sua ducenda ad sanctitatem persequendam peculiari ratione tenentur 
clerici, quippe qui, Deo in ordinis receptione novo titulo consecrati, dispensatores sint 
mysteriorum Dei in servitium Eius populi
§ 2Ut hanc perfectionem persequi valeant
1_ imprimis ministerii pastoralis officia fideliter et indefesse adimpleant; 
2_ duplici mensa sacrae Scripturae et Eucharistiae vitam suam spiritualem nutriant; enixe 
igitur sacerdotes invitantur ut cotidie Sacrificium eucharisticum offerant, diaconi vero ut 
eiusdem oblationem cotidie participent; 
3_ obligatione tenentur sacerdotes necnon diaconi ad presbyteratum aspirantes cotidie 
liturgiam horarum persolvendi secundum proprius et probatos liturgicos libros; diaconi autem 
permanentes eandem persolvant pro parte ab Episcoporum conferentia definita; 
4_ pariter tenentur ad vacandum recessibus spiritualibus, iuxta iuris particularis praescripta; 
5_ sollicitantur ut orationi mentali regulariter incumbant, frequenter ad paenitentiae 
sacramentum accedant, Deiparam Virginem peculiari veneratione colant, aliisque mediis 
sanctificationis utantur communibus et particularibus.
 
Can. 277 - § 1Clerici obligatione tenentur servandi perfectam perpetuamque propter 
Regnum coelorum continentiam, ideoque ad coelibatum adstringuntur, quod est peculiare 
Dei donum, quo quidem sacri ministri indiviso corde Christo facilius adhaerere possunt 
atque Dei hominumque servitio liberius sese dedicare valent
§ 2. Debita cum prudentia clerici se gerant cum personis, quarum frequentatio ipsorum 
obligationem ad continentiam servandam in discrimen vocare aut in fidelium scandalum 
vertere possit
§ 3Competit Episcopo dioecesano ut hac de re normas statuat magis determinatas utque 
de huius obligationis observantia in casibus particularibus iudicium ferat.
 
Can. 278 - § 1Ius est clericis saecularibus sese consociandi cum aliis ad fines statui 
clericali congruentes prosequendos
§ 2Magni habeant clerici saeculares praesertim illas consociationes quae, statutis a 
competenti auctoritate recognitis, per aptam et convenienter approbatam vitae ordinationem 
et fraternum iuvamen, sanctitatem suam in ministerii exercitio fovent, quaeque clericorum 
inter se et cum proprio Episcopo unioni favent
§ 3Clerici abstineant a constituendis aut participandis consociationibus, quarum finis aut 
actio cum obligationibus statui clericali propriis componi nequeunt vel diligentem muneris 
ipsis ab auctoritate ecclesiastica competenti commissi adimpletionem praepedire possunt.
 
Can. 279 - § 1Clerici studia sacra, recepto etiam sacerdotio, prosequantur, et solidam 
illam doctrinam, in sacra Scriptura fundatam, a maioribus traditam et communiter ab 
Ecclesia receptam sectentur, uti documentis praesertim Conciliorum ac Romanorum 
Pontificum determinatur, devitantes profanas vocum novitates et falsi nominis scientiam  
§ 2Sacerdotes, iuxta iuris praescripta, praelectiones pastorales post ordinationem 
sacerdotalem instituendas frequentent atque, statutis eodem iure temporibus, aliis quoque 
intersint praelectionibus, conventibus theologicis aut conferentiis, quibus ipsis praebeatur 
occasio pleniorem scientiarum sacrarum et methodorum pastoralium cognitionem acquirendi
§ 3Aliarum quoque scientiarum, earum praesertim quae cum sacris conectuntur, 
cognitionem prosequantur, quatenus praecipue administerium pastorale exercendum confert.
 
Can. 280 - Clericis valde commendatur quaedam vitae communis consuetudo; quae 
quidem, ubi viget, quantum fieri potest, servanda est.
 
Can. 281 - § 1Clerici, cum ministerio ecclesiastico se dedicant, remunerationem merentur 
quae suae condicioni congruat, ratione habite tum ipsius muneris naturae, tum locorum 
temporumque condicionum, quaque ipsi possint necessitatibus vitae suae necnon aequae 
retributioni eorum, quorum servitio, egent, providere
§ 2Item providendum est ut gaudeant illa sociali assistentia, qua eorum necessitatibus, si 
infirmate, invaliditate vel senectute laborent, apte prospiciatur
§ 3Diaconi uxorati, qui plene ministerio ecclesiastico sese devovent, remunerationem 
merentur qua sui suaeque familiae sustentationi providere valeant; qui vero ratione 
professionis civilis, quam exercent aut exercuerunt, remunerationem obtineant, ex perceptis 
inde reditibus sibi suaeque familiae necessitatibus consulant.
 
Can. 282 - § 1Clerici vitae simplicitatem colant et ab omnibus quae vanitatem sapiunt se 
abstineant
§ 2Bona, quae occasione exercitii ecclesiastici officii ipsis obveniunt, quaeque supersunt, 
provisa ex eis honesta sustentatione et omnium officiorum proprii status adimpletione, ad 
bonum Ecclesiae operaque caritatis impendere velint.
 
Can. 283 - § 1Clerici, licet officium residentiale non habeant, a sua tamen dioecesi per 
notabile tempus iure particulari determinandum, sine licentia saltem praesumpta Ordinarii 
proprii, ne discedant
§ 2Ipsis autem competit ut debito et sufficienti quotannis gaudeant feriarum tempore, iure 
universali vel particulari determinato.
 
Can. 284 - Clerici decentem habitum ecclesiasticum, iuxta normas ab Episcoporum 
conferentia editas atque legitimas locorum consuetudines, deferant.
 
Can. 285 - § 1Clerici ab iis omnibus, quae statum suum dedecent, prorsus abstineant, 
iuxta iuris particularis praescripta
§ 2Ea quae, licet non indecora, a clericali tamen statu aliena sunt, clerici vitent
§ 3Officia publica, quae participationem in exercitio civilis potestatis secumferunt, clerici 
asssumere vetantur
§ 4Sine licentia sui Ordinarii, ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut 
officia saecularia, quae secum feruntonus redendarum rationum; a fideiubendo, etiam de 
bonis propriis, inconsulto proprio Ordinario, prohibentur; item a subscribendis syngraphis, 
quibus nempe obligatio solvendae pecuniae, nulla definita causa, subscipitur, abstineant.
 
Can. 286 - Prohibentur clerici per se vel per alios, sive in propriam sive in aliorum utilitatem, 
negotiationem aut mercaturam exercere, nisi de licentia legitimae auctoritatis ecclesiasticae.
 
Can. 287 - § 1Clerici pacem et concordiam iustitia innixam inter homines servandam 
quam maxime semper foveant
§ 2In factionibus politicis atque in regendis consociationibus syndicalibus activam partem 
ne habeant, nisi iudicio competentis auctoritatis ecclesiasticae, Ecclesiae iura tuenda aut 
bonum commune promovendum id requirant.
 
Can. 288 - Diaconi permanentes praescriptis cann. 284, 285, §§  3 et 4, 286, 287, § 2 non 
tenentur, nisi ius particulare aliud statuat.
 
Can. 289 - § 1Cum servitium militare statui clericali minus congruat, clerici itemque 
candidati ad sacros ordines militiam ne capessant voluntarii, nisi de sui Ordinarii licentia§ 
2Clerici utantur exemptionibus, quas ab exercendis muneribus et publicis civilibus officiis a 
statu clericali alienis, in eorum favorem leges et conventiones vel consuetudines concedunt 
nisi in casibus particularibus aliter Ordinarius proprius decreverit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License