Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO I DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE (Cann. 330 – 367)
          • Caput II DE SYNODO EPISCOPORUM
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput II DE SYNODO EPISCOPORUM
 
Can. 342 - Synodus Episcoporum coetus est Episcoporum qui, ex diversis orbis regionibus 
selecti, statutis temporibus una conveniuntut arctam coniuntionem inter Romanum Pontificem 
et Episcopos foveant, utque eidem Romano Pontifici ad incolumitatem incrementumque fidei 
et morum, ad disciplinam ecclesiasticam servandam et firmandam consiliis adiutricem 
operam praestent, necnon quaestiones ad actionem Ecclesiae in mundo spectantes 
perpendant.
 
Can. 343 - Synodi Episcoporum est de quaestionibus pertractandis disceptare atque 
expromere optata, non vero easdem dirimere de iisque ferre decreta, nisi certis in casibus 
potestate deliberativa eandem instruxerit Romanus Pontifex, cuius est in hoc casu decisiones 
synodi ratas habere.
 
Can. 344 - Synodus Episcoporum directe subest auctoritati Romani Pontificis, cuius quidem 
est:  
1_ synodum convocare, quotiescumque id ipsi opportunum videatur, locumque designare 
ubi coetus habendi sint; 
2_ sodalium, qui ad normam iuris peculiaris eligendi sunt, electionem ratam habere aliosque 
sodales designare et nominare; 
3_ argumenta quaestionum pertractandarum statuere opportuno tempore ad normam iuris 
peculiaris ante synodi celebrationem; 
4_ rerum agendarum ordinem definire; 
5_ synodo per se aut per alios praeesse; 
6_ synodum ipsam concludere, transferre, suspendere et dissolvere.
 
Can. 345 - Synodus Episcoporum congregari potest aut in coetum generalem, in quo scilicet 
res tractantur ad bonum Ecclesiae universae directe spectantes, qui quidem coetus est sive 
ordinarius sive extraordinarius, aut etiam in coetum specialem, in quo nempe aguntur negotia 
quae directe ad determinatam determinatasve regiones attinent.
 
Can. 346 - § 1.  Synodus Episcoporum quae in coetum generalem ordinarium congregatur, 
constat sodalibus quorum plerique sunt Episcopi, electi pro singulis coetibus ab 
Episcoporum conferentiis secundum rationem iure peculiari synodi determinatam; alii vi 
eiusdem iuris deputantur; alii a Romano Pontifice directe nominantur; quibus accedunt aliqui 
sodales institutorum religiosorum clericalium, qui ad normam eiusdem iuris peculiaris 
eliguntur.  
§ 2.  Synodus Episcoporum in coetum generalem extraordinarium congregata ad negotia 
tractanda quae expeditam requirant definitionem, constat sodalibus quorum plerique, 
Episcopi, a iure peculiari synodi deputantur ratione officii quod adimplent, alii vero a 
Romano Pontifice directe nominantur; quibus accedunt aliqui sodales institutorum 
religiosorum clericalium ad normam eiusdem iuris electi.  
§ 3.  Synodus Episcoporum, quae in coetum specialem congregatur, constat sodalibus 
delectis praecipue ex iis regionibus pro quibus convocata est, ad normam iuris peculiaris, 
quo synodus regitur.
 
Can. 347 - § 1.  Cum synodi Episcoporum coetus a Romano Pontifice concluditur, explicit 
munus in eadem Episcopis aliisque sodalibus commissum.  
§ 2.  Sede Apostolica post convocatam synodum aut inter eius celebrationem vacante, ipso 
iure suspenditur synodi coetus, itemque munus sodalibus in eodem commissum, donec 
novus Pontifex coetum aut dissolvendum aut continuandum decreverit.
 
Can. 348 - § 1.  Synodi Episcoporum habetur secretaria generalis permanens, cui praeest 
Secretarius generalis, a Romano Pontifice nominatus, cuique praesto est consilium 
secretariae, constans Episcopis, quorum alii, ad normam iuris peculiaris, ab ipsa synodo 
Episcoporum eliguntur, alii a Romano Pontifice nominantur, quorum vero omnium munus 
explicit, ineunte novo coetu generali.  
§ 2.  Pro quolibet synodi Episcoporum coetu praetera unus aut plures secretarii speciales 
constituuntur qui a Romano Pontifice nominantur, atque in officio ipsis commisso permanent 
solum usque ad expletum synodi coetum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License