Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput VII DE VICARIIS FORANEIS
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VII DE VICARIIS FORANEIS
 
Can. 553 - § 1.  Vicarius foraneus, qui etiam decanus vel archipresbyter vel alio nomine 
vocatur, est sacerdos qui vicariatui foraneo praeficitur.  
§ 2.  Nisi aliud iure particulari statuatur, vicarius foraneus nominatur ab Episcopo 
dioecesano, auditis pro suo prudenti iudicio sacerdotibus qui in vicariatu de quo agitur 
ministerium exercent.
 
Can. 554 - § 1.  Ad officium vicarii foranei, quod cum officio parochi certae paroeciae non 
ligatur, Episcopus seligat sacerdotem quem, inspectis loci ac temporis adiunctis, idoneum 
iudicaverit.  
§ 2.  Vicarius foraneus nominetur ad certum tempus, iure particulare determinatum.  
§ 3.  Vicarium foraneum iusta de causa, pro suo prudenti arbitrio, Episcopus dioecesanus 
ab officio libere amovere potest.
 
Can. 555 - § 1.  Vicario foraneo, praeter facultates iure particulari ei legitime tributas, 
officium et ius est:  
1_ actionem pastoralem in vicariatu communem promovendi et coordinandi; 
2_ prospiciendi ut clerici sui districtus vitam ducant proprio statui congruam atque officiis 
suis diligenter satisfaciant; 
3_ providendi ut religiosae functiones secundum sacrae liturgiae praescripta celebrentur, ut 
decor et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis, maxime in celebratione eucharistica et 
custodia sanctissimi Sacramenti, accurate serventur, ut recte conscribantur et debite 
custodiantur libri paroeciales, ut bona ecclesiastica sedulo administrentur; denique ut domus 
paroecialis debita diligentia curetur.  
§ 2.  In vicariatu sibi concredito vicarius foraneus:  
1_ operam det ut clerici, iuxta iuris particularis praescripta, statutis temporibus intersint 
praelectionibus, conventibus theologicis aut conferentiis, ad normam can. 279, § 2; 
2_ curet ut presbyteris sui districtus subsidia spiritualia praesto sint, itemque maxime 
sollicitus sit de iis, qui in difficilioribus versantur circumstantiis aut problematibus anguntur.  
§ 3.  Curet vicarius foraneus ut parochi sui districtus, quos graviter aegrotantes noverit, 
spiritualibus ac materialibus auxiliis necareant, utque eorum qui decesserint, funera digne 
celebrentur; provideat quoque ne, occasione aegrotationis vel mortis, libri, documenta, sacra 
supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertine depereant aut asportentur. 
§ 4.  Vicarius foraneus obligatione tenetur secundum determinationem ab Episcopo 
dioecesano factam, sui districtus paroecias visitare.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License