Iacobus de Voragine
Legenda Aurea

Historia de Sancto Sebastiano

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Historia de Sancto Sebastiano

 

Sebastianus vir Christianissimus, Narbonensis genere, civis Mediolanensis Diocletiano et Maximiano imperatoribus adeo carus erat, ut principatum ei primae cohortis traderent et suo aspectui iuberent semper adstare. Hic militarem chlamidem ad hoc tantum ferebat, ut Christianorum animas, quas in tormentis videbat deficere, confortaret. Dum autem praeclarissimi viri Marcellinus et Marcus gemini fratres pro fide Christi decollari deberent, ad eos parentes adveniunt, ut ipsorum animos a suo proposito revocarent. Advenit ergo mater et soluto capite scissisque vestibus uberibusque ostensis aiebat: "O perdulces filii, circumdat me inaudita miseria et intolerabilis luctus. Heu me miseram, amitto filios meos ad mortem ultro tendentes. Quos si mihi hostes auferrent, per media sequerer bella raptores, si violenta iudicia concluderent carcere, irrumperem moritura. Novum hoc pereundi genus est, in quo carnifex rogatur, ut feriat; vita optatur, ut pereat; mors invitatur, ut veniat. Novus hic luctus, nova misera, in qua natorum iuventus sponte amittitur et parentum miseranda cogitur senectus, ut vivat." Haec dicente matre, pater senior manibus adducitur servorum et, capite adsperso pulvere, huiusmodi voces dabat ad caelum: "Ad mortem ultro proficiscentibus filiis valedicturus adveni, ut, quae meae sepulturae paraveram, filiorum sepulturis infelix expendam. O filii mei, baculus senectutis et geminum meorum viscerum lumen, cur sic mortem diligitis! Venite hic, iuvenes, flete super iuvenes sponte pereuntes. Venite huc, senes et mecum super filios meos plangite, accedite huc, patres, et prohibete, ne talia patiamini. Deficite plorando, oculi mei, ne videam filios meos gladio caedi."

Haec dicente patre adveniunt coniuges adspectibus eorum proprios filios offerentes atque eiulando clamantes: "Quibus nos dimittitis! Qui erunt horum infantium domini! Quis vestras largas dividet possessiones!Heu quam ferrea pectora, quia parentes despicitis, amicos respuitis, uxores abicitis, filios abdicatis et vos carnificibus spontaneos exhibetis." Inter hoc autem coeperunt virorum corda mollescere. Tunc sanctus Sebastianus, qui ibi aderat, erumpens in medium dixit: "O fortissimi milites Christi, nolite per misera blandimenta coronam deponere sempiternam." Sed parentibus dixit: "Nolite timere, non separabuntur a vobis, sed vadunt in caelum vobis parare sidereas mansiones. Nam ab initio mundi haec vita in se sperantes fefellit, se exspectantes decepit, de se praesumentes irrisit et ita nullum omnino certum reddidit, ut omnibus probetur esse mentita. Vita haec admonet furem, ut rapiat, iracundum, ut saeviat, mendacem, ut fallat. Ipsa imperat crimina, iubet facinora, iniusta.

Haec autem persecutio, quam hic patimur, hodie excandescit et cras evanescit, hodie exardescit et cras refrigescit, sub una hora inducitur et sub una hora excluditur. Dolor autem aeternus renovatur, ut saeviat, augmentatur, ut exurat, inflammatur, ut puniat. In amore ergo martyrii nostros iam suscitemus affectus. Ibi enim diabolus se vincere existimat, qui, dum capit, captus est, dum tenet, tentus est, dum vincit, victus est, et dum torquer, torquetur, dum iugulat, occisus est, et dum insultat, irrisus est."

Igitur dum beatus Sebastianus haec ex ore proferret, subito per unam fere horam a splendore nimio de caelo descendente illuminatus est et sub illo splendore pallio candidissimo amictus et ab angelis septem clarissimis circumdatus. Iuvenis etiam apparuit iuxta eum dans ei pacem et dicens: "Tu semper mecum eris."

Cum autem beatus Sebastianus haec et his similia praedicaret, Zoe, uxor Nicostrati, in cuius domo sancti custodiebantur, quae loquelam amiserat, pedibus eius provoluta nutibus veniam postulabat. Tunc Sebastianus ait: "Si ego Christi servus sum et si vera sunt omnia, quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit, aperiat os eius, qui aperuit os Zachariae prophetae sui. " Ad hanc vocem mulier exclamavit: "Benedictus sermo erit tui et benedicti, qui omnibus, quae locutus es, credunt. Vidi enim angelum librum tenentem ante te,ubi omnia, quae dixisti, scripta erant."

Vir autem eius hoc audiens procidit ad pedes sancti Sebastiani sibi postulans indulgeri statimque absolvens martyres rogabat, ut liben abirent. Qui dixerunt nullatenus se deserturos victoriam, quam cepissent. Tantam igitur gratiam et virtutem verbi sancti Sebastiani contulerat, quod non solum Marcellinum et Marcum in martyrii constantia roboravit, sed etiam patrem eorum nomine Tranquillinum et matrem cum multis aliis ad fidem convertit, quos omnes Policarpus presbyter baptizavit. Tranquillinus autem morbo gravissimo laborans mox, ut baptizatus est, sanitatem recepit.

Praefectus autem urbis Romae, qui et ipse morbo gravissimo laborabat, rogavit Tranquillinum, ut ad se adduceret eum, qui sibi sanitatem dederat. Cum ergo ad eum venissem Policarpus presbyter et Sebastianus et ipse eos rogaret, ut etiam sanitatem reciperet, dixit ei Sebastianus, ut prius idola abnegaret et confringendi ea sibi potestatem traderet et sic sanitatem reciperet. Cui cum Chromatius praefectus diceret, quod servi sui hoc facerent et non ipse, dixit Sebastianus: "Timidi deos suos confringere formidant, sed et si diabolus hac occasione eos laederet, dicerent eos infideles esse ob hoc laesos, quod deos suos confringerent."

Sicque Policarpus et Sebastianus accincti plus quam CC idola confregerunt, Post hoc autem dixerunt Chromatio: "Cum nobis idola confringentibus sanitatem recipere non debuisti nec recepisti, certum est, quia aut infidelitatem nondum abiecisti aut aliqua idola reservasti." Tunc indicavit se habere thalamum, in quo erat omnis disciplina stellarum, pro quo pater suus plus quam ducenta pondera auri expenderat et per quem futura omnia praevidebat. Cui Sebastianus: "Quamdiu hoc integrum habueris, te ipsum integrum non habebis." Cumque ad hoc ille assentiret, Tiburtius, eius filius, iuvenis egregius dixit: "Non patiar opus destrui tam praeclarum, sed ne paternae sanitati videar esse contrarius, duo clibani accendantur, ut, si destructo opere pater meus sanitatem non receperit, ambo viri concrementur." Cui Sebastianus: "Sic fiat, ut locutus es."

Dum igitur illa confringerentur, angelus praefecto apparuit et sibi a Domino Iesu sanitatem redditam nuntiavit statimque sanus effectus cucurrit post eum, ut eius pedes oscularetur. Qui cum prohibuit ex eo, quod baptismum nondum receperat, sicque ipse et Tiburtius filius eius et mille CCCC de eius familia baptizati sunt.

Zoe autem ab infidelibus tenta et diu cruciata emisit spiritum. Quod cum audiisset Tranquillinus, proripuit et dixit: "Feminae nos ad coronam praecedunt. Ad quid vivimus!" Ipse autem post paucos dies lapidatus est. Sanctus autem Tiburtius super prunas allatas iubetur aut incensum diis imponere aut super istas nudis plantis incedere. Qui sibi signum crucis faciens constanter super ipsas nudis plantis ingressus est dicens: "Videtur mihi, quod super roseos flores incedam in nomine Domini nostri Iesu Chnsti." Cui Fabianus praefectus dixit: "Quis ignorat magicam artem Christum vos docuisse!"

Cui Tiburtius: "Obmutesce, infelix, quia non es dignus nomen tam sanctum et tam mellifluum nominare." Tunc iratus praefectus iussit eum decollari. Marcellianus autem et Marcus stipiti affiguntur, cumque fuissent affixi, psallentes dicebant: "Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum." Quibus praefectus: "Infelices, deponite amentiam et vos ipsos liberate." Cui illi: "Numquam tam bene epulati sumus. Utinam tamdiu sic nos esse permittas, quamdiu corporis tegimur indumento." Tunc praefectus iussit eos lanceis per latera transverberari, et sic martyrium consummaverunt.

Post hoc praefectus Diocletiano imperatori de Sebastiano suggessit. Quem ad se vocans dixit: "Ego te inter primos in palatio meo semper habui et tu contra salutem meam et deorum iniuriam hactenus latuisti." Cui Sebastianus: "Pro salute tua Christum semper colui et pro statu Romani imperii Deum, qui in caelis est, semper adoravi." Tunc Diocletianus iussit eum in medium campum ligari et a militibus sagittari, qui ita eum sagittis impleverunt, ut quasi hericius videretur, et aestimantes illum mortuum abierunt. Qui intra paucos dies liberatus stans super gradum palatii imperatores venientes de malis, quae Christianis inferebant, dure redarguit. Dixerunt imperatores: "Istene est Sebastianus, quem diu sagittis interfici iusseramus!" Cui Sebastianus: "Ad hoc me Dominus resuscitare dignatus est, ut conveniam vos et redarguam vos de malis, quae Christi famulis irrogatis." Tunc imperator tamdiu eum fustigari iussit, donec spiritum exhalaret. Fecitque corpus eius in cloacam proici, ne a Christianis pro martyre coleretur. Sanctus autem Sebastianus sequente nocte sanctae Luciae apparuit et corpus eius sibi revelavit et, ut iuxta vestigia apostolorum illud sepeliret, praecepit. Quod et factum est. Passus autem sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, qui coeperunt circa annos Domini CCLXXXVII. [· · ·]


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License