Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 6

Sacra facit vates: sint ora faventia sacris,
et cadat ante meos icta iuvenca focos.
serta Philiteis certet Romana corymbis,
et Cyrenaeas urna ministret aquas.
costum molle date et blandi mihi turis honores,
terque focum circa laneus orbis eat.
spargite me lymphis, carmenque recentibus aris
tibia Mygdoniis libet eburna cadis.
ite procul fraudes, alio sint aere noxae:
pura novum vati laurea mollit iter.
Musa, Palatini referemus Apollinis aedem:
res est, Calliope, digna favore tuo.
Caesaris in nomen ducuntur carmina: Caesar
dum canitur, quaeso, Iuppiter ipse vaces!
est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus,
qua sinus Ioniae murmura condit aquae,
Actia Iuleae pelagus monumenta carinae,
nautarum votis non operosa via.
huc mundi coiere manus: stetit aequore moles
pinea, nec remis aequa favebat avis.
altera classis erat Teucro damnata Quirino,
pilaque feminea turpiter acta manu:
hinc Augusta ratis plenis Iovis omine velis,
signaque iam Patriae vincere docta suae.
tandem aciem geminos Nereus lunarat in arcus,
armorum et radiis picta tremebat aqua,
cum Phoebus linquens stantem se vindice Delon
(nam tulit iratos mobilis una Notos)
astitit Augusti puppim super, et nova flamma
luxit in obliquam ter sinuata facem.
non ille attulerat crinis in colla solutos
aut testudineae carmen inerme lyrae,
sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu,
egessitque avidis Dorica castra rogis,
aut qualis flexos solvit Pythona per orbis
serpentem, imbelles quem timuere lyrae.
mox ait "o Longa mundi servator ab Alba,
Auguste, Hectoreis cognite maior avis,
vince mari: iam terra tua est: tibi militat arcus
et favet ex umeris hoc onus omne meis.
solve metu patriam, quae nunc te vindice freta
imposuit prorae publica vota tuae.
quam nisi defendes, murorum Romulus augur
ire Palatinas non bene vidit avis.
et nimium remis audent prope: turpe Latinis
principe te fluctus regia vela pati.
nec te, quod classis centenis remiget alis,
terreat: invito labitur illa mari:
quodque vehunt prorae Centaurica saxa minantis,
tigna cava et pictos experiere metus.
frangit et attollit vires in milite causa;
quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
tempus adest, committe ratis! ego temporis auctor
ducam laurigera Iulia rostra manu."
dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:
proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
vincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
sceptra per Ionias fracta vehuntur aquas.
at pater Idalio miratur Caesar ab astro:
"sum deus; est nostri sanguinis ista fides."
prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
plauserunt circa libera signa deae.
illa petit Nilum cumba male nixa fugaci,
hoc unum, iusso non moritura die.
di melius! quantus mulier foret una triumphus,
ductus erat per quas ante Iugurtha vias!
Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
una decem vicit missa sagitta ratis.
bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
victor et ad placidos exuit arma choros.
candida nunc molli subeant convivia luco;
blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
vinaque fundantur prelis elisa Falernis,
terque lavet nostras spica Cilissa comas.
ingenium positis irritet Musa poetis:
Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
ille paludosos memoret servire Sycambros,
Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
hic referat sero confessum foedere Parthum:
"reddat signa Remi, mox dabit ipse sua:
sive aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
differat in pueros ista tropaea suos.
gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter harenas:
ire per Euphraten ad tua busta licet."
sic noctem patera, sic ducam carmine, donec
iniciat radios in mea vina dies!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License