Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Propertius
Elegiae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Elegia 8

Disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas,
cum vicina novis turba cucurrit agris.
Lanuvium annosi vetus est tutela draconis,
hic, ubi tam rarae non perit hora morae,
qua sacer abripitur caeco descensus hiatu,
qua penetrat (virgo, tale iter omne cave!)
ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit
annua et ex ima sibila torquet humo.
talia demissae pallent ad sacra puellae,
cum temere anguino creditur ore manus.
ille sibi admotas a virgine corripit escas:
virginis in palmis ipsa canistra tremunt.
si fuerint castae, redeunt in colla parentum,
clamantque agricolae "fertilis annus erit."
huc mea detonsis avecta est Cynthia mannis:
causa fuit Iuno, sed mage causa Venus.
Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum
egerit effusis per tua saxa rotis!
[turpis in arcana sonuit cum rixa taberna;
si sine me, famae non sine labe meae.]
spectaclum ipsa sedens primo temone pependit,
ausa per impuros frena movere locos.
serica nam taceo uulsi carpenta nepotis
atque armillatos colla Molossa canis,
qui dabit immundae venalia fata saginae,
vincet ubi erasas barba pudenda genas.
cum fieret nostro totiens iniuria lecto,
mutato volui castra movere toro.
Phyllis Aventinae quaedam est vicina Dianae,
sobria grata parum: cum bibit, omne decet.
altera Tarpeios est inter Teia lucos,
candida, sed potae non satis unus erit.
his ego constitui noctem lenire vocatis,
et Venere ignota furta novare mea.
unus erat tribus in secreta lectulus herba.
quaeris concubitus? inter utramque fui.
Lygdamus ad cyathos, vitrique aestiva supellex
et Methymnaei Graeca saliva meri.
Nile, tuus tibicen erat, crotalistria phillis,
haec facilis spargi munda sine arte rosa,
nanus et ipse suos breviter concretus in artus
iactabat truncas ad cava buxa manus.
sed neque suppletis constabat flamma lucernis,
reccidit inque suos mensa supina pedes.
me quoque per talos Venerem quaerente secundos
semper damnosi subsiluere canes.
cantabant surdo, nudabant pectora caeco:
Lanuvii ad portas, ei mihi, solus eram;
cum subito rauci sonuerunt cardine postes,
et levia ad primos murmura facta Laris.
nec mora, cum totas resupinat Cynthia valvas,
non operosa comis, sed furibunda decens.
pocula mi digitos inter cecidere remissos,
palluerantque ipso labra soluta mero.
fulminat illa oculis et quantum femina saevit,
spectaclum capta nec minus urbe fuit.
Phyllidos iratos in uultum conicit unguis:
territa vicinas Teia clamat aquas.
lumina sopitos turbant elata Quiritis,
omnis et insana semita nocte sonat.
illas direptisque comis tunicisque solutis
excipit obscurae prima taberna viae.
Cynthia gaudet in exuviis victrixque recurrit
et mea perversa sauciat ora manu,
imponitque notam collo morsuque cruentat,
praecipueque oculos, qui meruere, ferit.
atque ubi iam nostris lassavit bracchia plagis,
Lygdamus ad plutei fulcra sinistra latens
eruitur, geniumque meum protractus adorat.
Lygdame,nil potui: tecum ego captus eram.
supplicibus palmis tum demum ad foedera veni,
cum vix tangendos praebuit illa pedes,
atque ait "admissae si vis me ignoscere culpae,
accipe, quae nostrae formula legis erit.
tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra,
nec cum lascivum sternet harena Forum.
colla cave inflectas ad summum obliqua theatrum,
aut lectica tuae se det aperta morae.
Lygdamus in primis, omnis mihi causa querelae,
veneat et pedibus vincula bina trahat."
indixit leges: respondi ego "legibus utar".
riserat imperio facta superba dato.
dein, quemcumque locum externae tetigere puellae,
suffiit, at pura limina tergit aqua,
imperat et totas iterum mutare lucernas,
terque meum tetigit sulpuris igne caput.
atque ita mutato per singula pallia lecto
respondi, et toto solvimus arma toro.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License