|
15.
Urbem Romam muris firmioribus cinxit. Templum Soli aedificavit, in quo infinitum auri
gemmarumque constituit. Provinciam Daciam, quam Traianus ultra Danubium
fecerat, intermisit, vastato omni Illyrico et Moesia, desperans eam posse
retinere, abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae in media Moesia
collocavit appellavitque eam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit et est in
dextra Danubio in mare fluenti, cum antea fuerit in laeva. Occiditur servi sui
fraude, qui ad quosdam militares viros, amicos ipsius, nomina pertulit
adnotata, falso manum eius imitatus, tamquam Aurelianus ipsos pararet occidere;
itaque ut praeveniretur, ab isdem interfectus est in itineris medio, quod inter
Constantinopolim et Heracleam est stratae veteris; locus Caenophrurium
appellatur. Mors tamen eius inulta non fuit. Meruit quoque inter Divos referri.
16.
Tacitus post hunc suscepit imperium, vir egregie moratus et rei publicae
gerendae idoneus. Nihil tamen clarum potuit ostendere intra sextum mensem
imperii morte praeventus. Florianus, qui Tacito successerat, duobus mensibus et
diebus XX in imperio fuit neque quicquam dignum memoria egit.
17.
Post hunc Probus, vir inlustris gloria militari, ad administrationem rei
publicae accessit. Gallias a barbaris occupatas ingenti proeliorum felicitate
restituit. Quosdam imperium usurpare conatos, scilicet Saturninum in Oriente,
Proculum et Bonosum Agrippinae, certaminibus oppressit. Vineas Gallos et
Pannonios habere permisit, opere militari Almam montem apud Sirmium et Aureum
apud Moesiam superiorem vineis conseruit et provincialibus colendos dedit. Hic
cum bella innumera gessisset, pace parata dixit brevi milites necessarios non
futuros. Vir acer, strenuus, iustus et qui Aurelianum aequaret gloria militari,
morum autem civilitate superaret. Interfectus tamen est Sirmii tumultu militari
in turri ferrata.
18.
Post hunc Carus est factus Augustus, Narbone natus in Gallia. Is confestim
Carinum et Numerianum filios Caesares fecit. Sed dum bellum adversus Sarmatas
gerit, nuntiato Persarum tumultu ad Orientem profectus res contra Persas
nobiles gessit. Ipsos proelio fudit, Cochen et Ctesiphontem, urbes
nobilissimas, cepit. Et cum castra super
Tigridem haberet, vi divini fulminis periit. Numerianus quoque, filius eius,
quem secum Caesarem ad Persas duxerat, adulescens egregiae indolis, cum
oculorum dolore correptus in lecticula veheretur, inpulsore Apro, qui socer
eius erat, per insidias occisus est. Et cum dolo occultaretur ipsius mors,
quousque Aper invadere posset imperium, foetore cadaveris prodita est. Milites
enim, qui eum sequebantur, putore commoti deductis lecticulae palliis post
aliquot dies mortem eius notam habere potuerunt.
19.
Interea Carinus, quem Caesarem ad Parthos proficiscens Carus in Illyrico,
Gallia, Italia reliquerat, omnibus se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios
fictis criminibus occidit, matrimonia nobilia corrupit, condiscipulis quoque,
qui eum in auditorio vel levi fatigatione taxaverant, perniciosus fuit. Ob quae
omnibus hominibus invisus non multo post poenas dedit. Nam de Perside victor exercitus
rediens, cum Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem insidiis perdidisset,
Diocletianum imperatorem creavit, Dalmatia oriundum, virum obscurissime natum,
adeo ut a plerisque scribae filius, a nonnullis Anullini senatoris libertinus
fuisse credatur.
20.
Is prima militum contione iuravit Numerianum nullo suo dolo interfectum, et eum
iuxta eum Aper, qui Numeriano insidias fecerat, constitisset, in conspectu
exercitus manu Diocletiani percussus est. Postea Carinum omnium odio et
detestatione viventem apud Margum ingenti proelio vicit, proditum ab exercitu
suo, quem fortiorem habebat, aut certe desertum, inter Viminacium atque Aureum
montem. Ita rerum Romanarum potitus cum tumultum rusticani in Gallia concitassent
et factioni suae Bacaudarum nomen inponerent, duces autem haberent Amandum et
Aelianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium Caesarem misit, qui levibus
proeliis agrestes domuit et pacem Galliae reformavit.
21.
Per haec tempora etiam Carausius qui vilissime natus strenuae militiae ordine
famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgicae et
Armorici pacandum mare accepisset, quod Franci et Saxones infestabant. Multis
barbaris saepe captis nec praeda integra aut provincialibus reddita aut
imperatoribus missa cum suspicio esse coepisset consulto ab eo admitti
barbaros, ut transeuntes cum praeda exciperet atque hac se occasione ditaret, a
Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit et Britannias occupavit.
|