|
11.
Secundo quoque anno iterum Tarquinius ut reciperetur in
regnum bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsenna, Tusciae rege, et
Romam paene cepit. Verum tum quoque victus est. Tertio anno
post reges exactos Tarquinius, cum suscipi non posset in regnum neque ei
Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se
contulit, quae civitas non longe ab urbe est, atque ibi per quattuordecim annos
privatus cum uxore consenuit. Quarto anno post reges exactos,
cum Sabini Romanis bellum intulissent, victi sunt et de his triumphatum est. Quinto anno L. Valerius ille, Bruti collega et quater consul,
fataliter mortuus est, adeo pauper, ut, collatis a populo nummis, sumptum
habuerit sepulturae. Quem matronae sicuti Brutum annum
luxerunt.
12.
Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquini ad inuriam soceri vindicandam
ingentem collegisset exercitum, nova Romae dignitas est creata, quae dictatura
appellatur, maior quam consulatus. Eodem anno etiam magister
equitum factus est, qui dictatori obsequeretur. Neque quicquam
similius potest dici quam dictatura antiqua huic imperii potestati, quam nunc
tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavianus, de quo
postea dicemus, et ante eum C. Caesar sub dictaturae nomine atque honore
regnaverint. Dictator autem Romae primus fuit T. Larcius,
magister equitum primus Sp. Cassius.
13.
Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit, tamquam a
senatu atque consulibus premeretur. Tum et ipse sibi tribunos
plebis quasi proprios iudices et defensores creavit, per quos contra senatum et
consules tutus esse posset.
14.
Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum reparaverunt, et victi acie etiam
Coriolos civitatem, quam habebant optimam, perdiderunt.
15.
Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant expulsus ex urbe Q. Marcius, dux
Romanus, qui Coriolos ceperat, Volscorum civitatem, ad ipsos Volscos contendit
iratus et auxilia contra Romanos accepit. Romanos saepe vicit,
usque ad quintum miliarium urbis accessit, oppugnaturus etiam patriam suam,
legatis qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Veturia et uxor
Volumnia ex urbe venissent, quarum fletu et deprecatione superatus removit
exercitum. Atque hic secundus post Tarquinium fuit, qui dux
contra patriam suam esset.
|