|
19.
Mox etiam D. Iunius Brutus de Callaecis et Lusitanis magna
gloria triumphavit et P. Scipio Africanus de Numantinis secundum triumphum egit
quarto decimo anno postquam priorem de Africa egerat.
20.
Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico, Eumenis filio, qui ex concubina
susceptus fuerat. Hic Eumenes frater Attali fuerat. Adversus eum missus P. Licinius Crassus
infinita regum habuit auxilia. Nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos iuvit et
Mithridates Ponticus, cum quo bellum postea gravissimum fuit, et Ariarathes
Cappadox et Pylaemenes Paphlagon. Victus est tamen Crassus et in proelio
interfectus est. Caput ipsius Aristonico oblatum est, corpus Smyrnae sepultum.
Postea Perperna, consul Romanus, qui successor Crasso veniebat, audita belli
fortuna ad Asiam celeravit et acie victum Aristonicum apud Stratonicen civitatem,
quo confugerat, fame ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in
carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perperna apud
Pergamum Romam rediens diem obierat.
21.
L. Caecilio Metello et T. Quintio Flaminino consulibus Carthago in Africa iussu
senatus reparata est, quae nunc manet, annis duobus et viginti postquam a
Scipione fuerat eversa. Deducti eo sunt cives Romani.
22.
Anno sexcentesimo vicesimo septimo ab urbe condita C. Cassius Longinus et Sex. Domitius
Calvinus consules Gallis transalpinis bellum intulerunt et Arvernorum tunc
nobilissimae civitati atque eorum duci Bituito infinitamque multitudinem iuxta
Rhodanum fluvium interfecerunt. Praeda ex
torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Bituitus se Domitio dedit atque
ab eo Romam deductus est, magnaque gloria consules ambo triumphaverunt.
23.
M. Porcio Catone et Q. Marcio Rege consulibus, sexcentesimo tricesimo et tertio
anno ab urbe condita Narbone in Gallia colonia deducta est annoque post a L.
Caecilio Metello et Q. Mucio Scaevola consulibus de Dalmatia triumphatum est.
24.
Ab urbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto C. Cato consul Scordiscis
intulit bellum ignominioseque pugnavit.
25.
C. Caecilio Metello et Cn. Carbone consulibus duo Metelli
fratres eodem die, alterum ex Sardinia, alterum ex Thracia, triumphum egerunt,
nuntiatumque Romae est Cimbros e Gallia in Italiam transisse.
26.
P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae,
Numidarum regi, bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae
filios, fratres suos, reges et populi Romani amicos, interemisset. Missus
adversus eum consul Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo
flagitiosissimam fecit, quae a senatu improbata est. Postea contra eundem
insequenti anno Sp. Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem
ignominiose contra Numidas pugnavit.
27.
Tertio missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is exercitum a prioribus
ducibus corruptum ingenti severitate et moderatione correctum, cum nihil in
quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham variis
proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius in
deditionem cepit. Et cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a C.
Mario. Is Iugurtham et Bocchum, Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre
coeperat, pariter superavit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae cepit belloque
terminum posuit capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem
virum, tradente Boccho Iugurtham qui pro eo ante pugnaverat. A M. Iunio Silano, collega Q. Metelli, Cimbri in
Gallia victi sunt, et a Minucio Rufo in Macedonia Scordisci et Triballi, et a
Servilio Caepione in Hispania Lusitani subacti. Acti sunt et duo triumphi de Iugurtha,
primus per Metellum, secundus per Marium. Ante currum tamen Marii Iugurtha cum
duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere
strangulatus est.
|