Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ammianus Marcellinus
Rerum gestarum Libri

IntraText CT - Text

  • LIBER XXVI
    • Capp. VII-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-VIII

VII.

1. Igitur cupediarum vilium mercatores et qui intra regiam apparebant aut parere desierant, quique coetu militarium nexi ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua partim inuiti, alii volentes adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati e civitate occulte dilapsi imperatoris castra petivere itineribus festinatis.

2. Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus, tunc notarius, praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia et in talibus percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.

3. Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabat et noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti partim ab oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum obisse fingentes cuncta patere novo et favorabili principi memorabant.

4. et quia res novae petulanter arreptae celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius in locum Sallusti praefectus praetor io factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus in vincula conpinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate Phronemius, esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditor.

5. quia igitur Iulius comes per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si conperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae, adminicula ausis tumultuariis maxima conpararunt.

6. post quae ita eventu laetiore completa Araxius exambita regia praetorio praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet offerentes cum praemiis.

7. utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exilia conruebant.

8. Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur esse conposita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis aliquotiens ausa ingentia vel iustis exorsa primordiis inpedivit.

9. transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum peditumque turmae blandeque acceptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque exercitus species appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis animis defensabunt.

10. Inventa est enim occasio ad alliciendos eos perquam oportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat et Iuliani. adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae casu praesente quaedam acceperat habitus insignia principalis.

11. adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites ad capessendum Illyricum missi sunt nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in vultum novi principis aliaque ad inlecebras aptantes, quos correptos Aequitius per eas regiones militum rector exstinxit genere diverso poenarum.

12. pariaque deinde metuens obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per ripensem Daciam, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.

13. Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis detractus a deformi proposito firmatusque meliorum sententiis agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium inrupturos.

14. his iam propinquantibus ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio congregarat, Mydgum adceleravit, qui locus Sangario adluitur flumine.

15. ubi cmn legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia quasi procursatione hostem lacessens solus prorupit in medium. et secundioris ductu fortunae ex contraria acie velut agnitum quendam Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera saviatus omnibus hinc inde attonitis.

16. «en» inquit «cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta! placet, fortissimi viri, pro ignotis tot suorum consurrexisse mucrones, utque Pannonius degener labafactans cuncta et proterens, imperio, quod ne votis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere nos vestris nostrisque vulneribus. quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena sed in integrum maiestatis avitae restituatur, arma iustissima commoventem».

17. Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem stipatumque idem consentientes in unum reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.

VIII.

1. Huic perduellium prosperitati laetior accessit. Rumitalca enim tribunus in societatem Procopianorum adscitus et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque cum militibus mari ad Drepanum antea, nunc Helenopolim venit exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.

2. ad quam obsidendam cum huius modi pugnarum peritis Vadomario misso ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. exindeque profectus oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur et iniuriose conpellebatur ut Sabaiarius. est autem sabaia ex ordeo vel frumento in liquorem conversis paupertinus in Illyrico potus.

3. fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo frustra sequentem lusisset. et hoc casu Bithynia quoque in Procopii dicionem redacta est.

4. Unde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, conperissetque Lupicinum ab oriente cum catervis adventare non contemnendis, spe prosperorum erectior Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.

5. qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperethium sibi oppositum repente vidit cum copiis antehac rectoris Castrensis adparitorem id est ventris ministrum et gutturis, cui at amico Procopius auxilia ductanda commisit. et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis conprensus suorum manibus.

6. Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine militibus per orientem diffusis viritim tribueret, hac tristitia cognita alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his, quae susceperat, se citius contulit.

7. ubi forte Serenianus repertus domesticorum tunc comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio custodiebat: ad quam expugnandam Procopius, ut, possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, validam destinaverat manum.

8. morabantur autem effectum sagittis et glandibus ceterisque iaculis obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae, ne rostratae inruerent naves hostiles, erat altrinsecus conligata.

9. hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo. coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit. densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes formam aedificii fornicati monstrarent. quod machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant.

10. itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus ingenti corporis robore, supposito stipite eandem catenam fortius bipenni concidens ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta. qua causa extincto postea proterviae totius auctore cum in factionis participes saeviretur, hic idem tribunus contemplatione facinoris clari vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit vastatoria manu confossus.

11. Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinavit, veniaque universis, qui repugnavere, donatis Serenianum solum iniectis vinculis iussit duci Nicaeam servandum artissime.

12. statimque Ormizdae maturo iuveni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo. qui agens pro moribus lenius, a militibus, quos per devia Phrygiae miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit ut escensa navi, quam ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio gloriosa abruptis postea discriminibus maritum exemit.

13. Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod quivis beatus versa rota Fortunae ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus quod venire ad eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis et morbos.

14. et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum adsensione iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere taedio asperioris imperii, quo tunc tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est.

15. ut quondam Pescennius Niger ad subveniendum spei rerum extremae a Romano populo saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico, qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License