Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Sestio

IntraText CT - Text

  • Caput II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

3. et quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo, causa est P. Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum est quod aut pro re publica conquerendum fuit aut pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea propugnatio ei potissimum defuisse videatur per quem est perfectum ne ceteris civibus deesset. atque ego sic statuo, iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae, doloris quam ingeni partis esse susceptas.

4. itaque si aut acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, peto a vobis ut tantum orationi meae concedatis quantum et pio dolori et iustae iracundiae concedendum putetis; nam neque officio coniunctior dolor ullius esse potest quam hic meus susceptus ex hominis de me optime meriti periculo, neque iracundia magis ulla laudanda (est) quam ea quae me inflammat eorum scelere qui cum omnibus meae salutis defensoribus bellum esse sibi gerendum iudicaverunt.

5. sed quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sesti, de genere vitae, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos, de studio conservandae salutis communis atque oti; contendamque, si modo id consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione nihil ab me quod ad vestram quaestionem, nihil quod ad reum, nihil quod ad rem publicam pertineat praetermissum esse videatur. et quoniam in gravissimis temporibus civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei publicae P. Sesti tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus, non adgrediar ad illa maxima atque amplissima prius quam docuero quibus initiis ac fundamentis haec tantae summis in rebus laudes excitatae sint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License