|
1.
Quae ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani sub regibus primum,
consulibus deinde ac dictatoribus decemvirisque ac tribunis consularibus
gessere, foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui, res cum
vetustate nimia obscuras velut quae magno ex intervallo loci vix cernuntur, tum
quid rarae per eadem tempora litterae fuere, una custodia fidelis memoriae
rerum gestarum, et quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque
publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque interiere.
Clariora deinceps certioraque ab secunda origine velut ab stirpibus laetius
feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque exponentur. Ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa
M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto
passi sunt. Comitia in insequentem annum tribunos habere quorum in magistratu
capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit. Cum civitas in opere
ac labore assiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu
abiit, ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in Gallos --
ad quos missus erat orator -- contra ius gentium pugnasset; cui iudicio eum
mors, adeo opportuna ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit. Interregnum initum: P. Cornelius
Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus [iterum]. Is tribunos militum
consulari potestate creat L. Valerium Publicolam iterum L. Verginium P.
Cornelium A. Manlium L. Aemilium L. Postumium. Hi ex interregno cum extemplo
magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus senatum
consuluere. In primis foedera ac leges -- erant autem eae duodecim tabulae et
quaedam regiae leges -- conquiri, quae comparerent, iusserunt; alia ex eis
edita etiam in volgus: quae autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime ut
religione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa. Tum de diebus
religiosis agitari coeptum, diemque a. D. XV Kal. Sextiles, duplici clade
insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio
urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt, + insignemque
rei nullius publice privatimque agendae + fecerunt. Quidam, quod postridie Idus
Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inventa pace deum post
diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus
divinis supersederi iussum, inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem
religio esset, traditum putant.
2.
Nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam gravi casu rei publicae secum
agitare. Hinc Volsci, veteres hostes, ad exstinguendum nomen Romanum arma
ceperant: hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad
fanum Voltumnae factam mercatores adferebant. Novus quoque terror accesserat
defectione Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam
per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant.
Itaque cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio
solum apud hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare,
placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam cuius reciperata esset
dictatoremque dici M. Furium Camillum. Is dictator C. Servilium Ahalam
magistrum equitum dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut
seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos
centuriaret. Exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit: partem unam in
agro Veiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit;
tribuni militum his A. Manlius, illis quia adversus Etruscos mittebantur L.
Aemilius praepositus; tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec procul a Lanuvio
-- ad Mecium is locus dicitur -- castra oppugnare est adortus. Quibus ab
contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad
bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat ut vallo
se ipsi, vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta
hostis posset. Quod ubi animadvertit Camillus, ignem in obiectam saepem coici
iussit; et forte erat vis magna venti versa in hostem; itaque non aperuit solum
incendio viam sed flammis in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque
viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes, ut minor moles superantibus
vallum militibus munitum in castra Volscorum Romanis fuerit quam
transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat. Fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset
dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo
militi gratiorem. Persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum
depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit.
Victor ex Volscis in Aequos transiit et ipsos bellum molientes; exercitum eorum
ad Bolas oppressit, nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo
cepit.
3.
Cum in ea parte in qua caput rei Romanae Camillus erat ea fortuna esset, aliam
in partem terror ingens ingruerat: Etruria prope omnis armata Sutrium, socios
populi Romani, obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum
adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis
ferret. Cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque
paucitas oppidanorum opere, vigiliis, volneribus, quae semper eosdem urgebant,
per pactionem urbe hostibus tradita inermis cum singulis emissa vestimentis
miserabili agmine penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu
Romano intervenit. Cui cum se maesta turba ad pedes provolvisset principumque
orationem necessitate ultima expressam fletus mulierum ac puerorum qui exsilii
comites trahebantur excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit: Etruscis se
luctum lacrimasque ferre. Sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico
praesidio relicto, arma secum militem ferre iubet. Ita expedito exercitu
profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis
invenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum praedam
ex hostium tectis egerentem. Iterum igitur eodem die Sutrium capitur; victores
Etrusci passim trucidantur ab novo hoste, neque se conglobandi coeundique in
unum aut arma capiundi datur spatium. Cum pro se quisque tenderent ad portas,
si qua forte se in agros eicere possent, clausas -- id enim primum dictator
imperaverat -- portas inveniunt. Inde alii arma capere, alii, quos forte
armatos tumultus occupaverat, convocare suos ut proelium inirent; quod accensum
ab desperatione hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et
parci inermi iussissent nec praeter armatos quemquam violari. Tum etiam quibus
animi in spe ultima obstinati ad decertandum fuerant, postquam data spes vitae
est, iactare passim arma inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti
offerre. Magna multitudo in custodias divisa; oppidum ante noctem redditum
Sutrinis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi captum sed
traditum per condiciones fuerat.
4.
Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum victor. Longe
plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit; quibus sub hasta venumdatis
tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod
supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante
Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
Eo anno in civitatem accepti qui Veientium Capenatiumque ac Faliscorum per ea
bella transfugerant ad Romanos, agerque his novis civibus adsignatus. Revocati
quoque in urbem senatus consulto a Veiis qui aedificandi Romae pigritia
occupatis ibi vacuis tectis Veios se contulerant. Et primo fremitus fuit
aspernantium imperium; dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non
remigrasset Romam, ex ferocibus universis singulos, metu suo quemque,
oboedientes fecit; et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere
aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum
exigentibus opus et ipsis privatis -- admonebat enim desiderium usus --
festinantibus ad effectum operis; intraque annum nova urbs stetit. Exitu anni comitia tribunorum militum consulari
potestate habita. Creati T. Quinctius Cincinnatus Q. Servilius Fidenas quintum
L. Iulius Iulus L. Aquilius Corvus L. Lucretius Tricipitinus Ser. Sulpicius
Rufus exercitum alterum in Aequos, non ad bellum -- victos namque se fatebantur
-- sed ab odio ad pervastandos fines, ne quid ad nova consilia relinqueretur
virium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem; ibi oppida Etruscorum Cortuosa
et Contenebra vi capta. Ad Cortuosam nihil certaminis fuit: improviso adorti
primo clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum est. Contenebra paucos dies
oppugnationem sustinuit, laborque continuus non die, non nocte remissus subegit
eos. Cum in sex partes divisus exercitus Romanus senis horis in orbem
succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos
obiceret, cessere tandem locusque invadendi urbem Romanis datus est. Publicari
praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium segnius fuit; dum
cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per invidiam adimi poterat. Eodem
anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs, Capitolium quoque saxo
quadrato substructum est, opus vel in hac magnificentia urbis conspiciendum.
5.
Iam et tribuni plebis civitate aedificando occupata contiones suas frequentare
legibus agrariis conabantur. Ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum
post accisas a Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguae. Criminabantur
multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse quam a Volscis fuerit; ab illis
enim tantum, quoad vires et arma habuerint, incursiones eo factas; nobiles
homines in possessionem agri publici grassari nec, nisi antequam omnia
praecipiant divisus sit, locum ibi plebi fore. Haud magno opere plebem moverunt
et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam impensis
eoque agri immemorem, ad quem instruendum vires non essent. In civitate plena
religionum, tunc etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut
renovarentur auspicia res ad interregnum rediit. Interreges deinceps M. Manlius
Capitolinus Ser. Sulpicius Camerinus L. Valerius Potitus; hic demum tribunorum
militum consulari potestate comitia habuit. L. Papirium Cn. + Sergium L.
Aemilium iterum Licinium + Menenium L. Valerium Publicolam tertium creat; ii ex
interregno magistratum occepere. Eo anno
aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris
faciendis. Tribus quattuor ex novis civibus additae, Stellatina Tromentina
Sabatina Arniensis; eaeque viginti quinque tribuum numerum explevere.
6a.
De agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad frequentiorem iam populum
mobilioremque ad cupiditatem agri quam fuerat. Et de Latino Hernicoque bello
mentio facta in senatu maioris belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata
est.
|