|
30.
Comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate, quibus aequatus
patriciorum plebeiorumque numerus. ex patribus creati P. et C. Manlii cum L.
Iulio; plebes C. Sextilium M. Albinium L. Antistium dedit. Manliis, quod genere
plebeios, gratia Iulium anteibant, Volsci provincia sine sorte, sine
comparatione, extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et patres qui
dederant paenituit. inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus velut
circumventis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati
feruntur, ne auctore quidem adservato qui eos hostis Latinus pro milite Romano
frustratus erat ipsi in insidias praecipitavere. ibi dum iniquo loco sola
virtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim Romana iacentia
in campo ab altera parte hostes invasere. ab ducibus utrobique proditae
temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit Fortunae populi Romani, id
militum etiam sine rectore stabilis virtus tutata est. quae ubi Romam sunt
relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae res ex
Volscis adferebantur et apparuit nescire eos victoria et tempore uti, revocati
etiam inde exercitus ac duces; otiumque inde, quantum a Volscis, fuisset; id
modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum populis
rebellarunt. eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum novi coloni
adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum
militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.
31.
Insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere tribunis militum
consulari potestate Sp. Furio Q. Servilio iterum Licinio Menenio tertium P.
Cloelio M. Horatio L. Geganio. erat autem et materia et causa seditionis aes
alienum; cuius noscendi gratia Sp. Servilius Priscus Q. Cloelius Siculus
censores facti ne rem agerent bello impediti sunt; namque trepidi nuntii primo,
fuga deinde ex agris legiones Volscorum ingressas fines popularique passim
Romanum agrum attulere. in qua trepidatione tantum afuit ut civilia certamina
terror externus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribunicia
impediendo dilectu esset, donec condiciones impositae patribus ne quis, quoad
bellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret. eo laxamento
plebi sumpto mora dilectui non est facta. legionibus novis scriptis placuit
duos exercitus in agrum Volscum legionibus divisis duci. Sp. Furius M. Horatius
dextrorsus [in] maritimam oram atque Antium, Q. Servilius et L. Geganius laeva
ad montes [et] Ecetram pergunt. neutra parte hostis obvius [fuit]. populatio
itaque non illi vagae similis quam Volscus latrocinii more, discordiae hostium
fretus et virtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat sed ab iusto
exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis gravior. quippe a Volscis
timentibus ne interim exercitus ab Roma exiret incursiones in extrema finium
factae erant; Romano contra etiam in hostico morandi causa [erat], ut hostem ad
certamen eliceret. itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam
quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis,
omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque
exercitus reducti.
32.
Parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato, postquam quietae res ab
hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio et tantum abesse spes veteris
levandi fenoris, ut tributo novum fenus contraheretur in murum a censoribus
locatum saxo quadrato faciundum; cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem
dilectum impedirent non habebant tribuni plebis. tribunos etiam militares
patricios omnes coacta principum opibus fecit, L. Aemilium P. Valerium quartum
C. Veturium Ser. Sulpicium L. et C. Quinctios Cincinnatos. iisdem opibus
obtinuere ut adversus Latinos Volscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum
castra habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres
exercitus scriberent: unum ad praesidium urbis: alterum qui, si qui alibi motus
exstitisset, ad subita belli mitti posset: tertium longe validissimum P.
Valerius et L. Aemilius ad Satricum duxere. ubi cum aciem instructam hostium
loco aequo invenissent, extemplo pugnatum; et ut nondum satis claram victoriam,
sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit. postero die
iterata pugna; et aliquamdiu aequa virtute fortunaque Latinae maxime legiones
longa societate militiam Romanam edoctae restabant. sed eques immissus ordines
turbavit; turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se invexit acies,
tantum hostes gradu demoti; et ut semel inclinavit pugna, iam intolerabilis
Romana vis erat. fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non
castra peterent, ab equite maxime caesi: castra capta direptaque. ab Satrico
nocte quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum
Romanus exercitus prope vestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira
celeritatis habuit. prius itaque moenia intravere hostes quam Romanus extrema
agminis carpere aut morari posset. inde aliquot dies vastando agro absumpti nec
Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad
subeundum pugnae casum.
33.
Seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi malis
subactique bello in quo et nati erant et consenuerant deditionem spectarent,
Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis ferociores ad
perseverandum in bello faceret. finis certaminis fuit postquam utrisque
apparuit nihil per alteros stare quo minus incepta persequerentur. Latini
profecti, ab societate pacis, ut rebantur, inhonestae sese vindicaverunt;
Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque
Romanis dedunt. ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere nec
Volscos in armis retinere potuerant, eo erupit ut Satricum urbem, quae
receptaculum primum eis adversae pugnae fuerat, igni concremarent. nec aliud
tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent,
quam Matris Matutae templum; inde eos nec sua religio nec verecundia deum
arcuisse dicitur sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis ni nefandos
ignes procul delubris amovissent. incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob
iram, quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam
sed etiam in civitatem se dedissent. patentibus portis cum improviso
incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum est. in arcem oppidani
refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu
senatum facerent, misere. haud segnius quam fide populi Romani dignum fuit
exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum
duxere. clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum
animo hinc moenia [Tusculi] tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere una
ac pavere. adventus Romanorum mutaverat utriusque partis animos: Tusculanos ex
ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia mox
capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem
verterat. tollitur ex arce clamor ab Tusculanis; excipit aliquanto maior ab
exercitu Romano. utrimque urgentur Latini: nec impetus Tusculanorum
decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia
molientesque obices portarum arcere possunt. scalis prius moenia capta, inde
effracta claustra portarum; et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret
nec ad pugnam ulla vis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad
unum omnes. reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
34.
Quanto magis prosperis eo anno bellis tranquilla omnia foris erant, tanto in
urbe vis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum eo ipso, quod
necesse erat solvi, facultas solvendi impediretur. itaque cum iam ex re nihil
dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant
poenaque in vicem fidei cesserat. adeo ergo obnoxios summiserant animos non
infimi solum sed principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum
inter patricios petendum, quod tanta vi ut liceret tetenderant, sed ne ad
plebeios quidem magistratus capessendos petendosque ulli viro acri
experientique animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per
paucos annos reciperasse in perpetuum patres viderentur. ne id nimis laetum
parti alteri esset, parva, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa
intervenit. M. Fabi Ambusti, potentis viri cum inter sui corporis homines tum
etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius habebatur,
filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat,
illustri quidem viro tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas haud spreta gratiam
Fabio ad volgum quaesierat. forte ita incidit ut in Ser. Sulpici tribuni
militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent,
lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos est, virga
percuteret. cum ad id moris eius insueta expavisset minor Fabia, risui sorori
fuit miranti ignorare id sororem; ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus
animo muliebri subdidit. frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid
vellet credo fortunatum matrimonium ei sororis visum suique ipsam malo
arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri volt, paenituisse. confusam eam
ex recenti morsu animi cum pater forte vidisset, percontatus 'satin salve?'
avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum
in virum honorificam, elicuit comiter sciscitando, ut fateretur eam esse causam
doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia
intrare posset. consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit:
eosdem propediem domi visuram honores quos apud sororem videat. inde consilia
inire cum genero coepit, adhibito L. Sextio, strenuo adulescente et cuius spei
nihil praeter genus patricium deesset.
35.
Occasio videbatur rerum novandarum propter ingentem vim aeris alieni, cuius
levamen mali plebes nisi suis in summo imperio locatis nullum speraret:
accingendum ad eam cogitationem esse; conando agendoque iam eo gradum fecisse
plebeios unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam
honore quam virtute possent. in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo
in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent; creatique tribuni
C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patriciorum et
pro commodis plebis: unam de aere alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum
esset id quod superesset triennio aequis portionibus persolveretur; alteram de
modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret; tertiam, ne
tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur;
cuncta ingentia et quae sine certamine maximo obtineri non possent. omnium
igitur simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae,
honorum discrimine proposito conterriti patres, cum trepidassent publicis
privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante
certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes
comparaverunt. qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque
viderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne
quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt. iamque frustra saepe
concilio advocato, cum pro antiquatis rogationes essent, 'bene habet' inquit
Sextius; 'quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo
tutabimur plebem. agitedum comitia indicite, patres, tribunis militum creandis;
faxo ne iuvet vox ista veto, qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti
auditis.' haud inritae cecidere minae: comitia praeter aedilium tribunorumque
plebi nulla sunt habita. Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos
curules magistratus creari passi sunt; eaque solitudo magistratuum et plebe
reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum tollentibus per
quinquennium urbem tenuit.
36.
Alia bella opportune quievere: Veliterni coloni gestientes otio quod nullus
exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum
oppugnare adorti sunt; eaque res Tusculanis, veteribus sociis, novis civibus,
opem orantibus verecundia maxime non patres modo sed etiam plebem movit.
remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita; creatique
tribuni militum L. Furius A. Manlius Ser. Sulpicius Ser. Cornelius P. et C.
Valerii. haudquaquam tam oboedientem in dilectu quam in comitiis plebem
habuere; ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo
summovere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere; obsidebanturque haud
paulo vi maiore Velitrae quam Tusculum obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a quibus
obsideri coeptae erant, expugnari potuere; ante novi creati sunt tribuni
militum, Q. Servilius C. Veturius A. et M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius.
nihil ne ab his quidem tribunis ad Velitras memorabile factum. in maiore
discrimine domi res vertebantur. nam praeter Sextium Liciniumque latores legum,
iam octavum tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum, Stolonis
socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se haud dubium ferebat; et
cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent,
quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et
stupentes animi vocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni
suae praetendebant: Velitris in exercitu plebis magnam partem abesse; in adventum
militum comitia differri debere, ut universa plebes de suis commodis suffragium
ferret. Sextius Liciniusque cum parte collegarum et uno ex tribunis militum
Fabio, artifices iam tot annorum usu tractandi animos plebis, primores patrum
productos interrogando de singulis, quae ferebantur ad populum, fatigabant:
auderentne postulare ut, cum bina iugera agri plebi dividerentur, ipsis plus
quingenta iugera habere liceret ut singuli prope trecentorum civium possiderent
agros, plebeio homini vix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus
pateret ager? an placeret fenore circumventam plebem, [ni] potius quam sortem
[creditum] solvat, corpus in nervum ac supplicia dare et gregatim cottidie de
foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domus et, ubicumque patricius
habitet, ibi carcerem privatum esse?
37.
Haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos maiore
audientium indignatione quam sua increpuissent, atqui nec agros occupandi modum
nec fenore trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant, nisi
alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, [plebi] fecissent.
contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa vim frangat
intercedendo. non posse aequo iure agi ubi imperium penes illos, penes se
auxilium tantum sit; nisi imperio communicato nunquam plebem in parte pari rei
publicae fore. nec esse quod quisquam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis
consularibus habeatur; nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit,
neminem fore. an iam memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam
consules creari placuisset ut et plebeiis pateret summus honos, quattuor et
quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse? qui crederent
duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca
tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri
passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint? lege obtinendum esse quod
comitiis per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum
ad quem plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper
potentioris futurus sit. nec iam posse dici id quod antea iactare soliti sint,
non esse in plebeiis idoneos viros ad curules magistratus. numqui enim
socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calvi
tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit
quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit? quin contra patricios
aliquot damnatos post tribunatum, neminem plebeium. quaestores quoque, sicut
tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum
populum Romanum paenituisse. consulatum superesse plebeiis; eam esse arcem
libertatis, id columen. si eo perventum sit, tum populum Romanum vere exactos
ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum; quippe ex illa die in
plebem ventura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam
belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.
huius generis orationes ubi accipi videre, novam rogationem promulgant, ut pro
duumviris sacris faciundis decemviri creentur ita ut pars ex plebe, pars ex
patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia in adventum eius exercitus
differunt qui Velitras obsidebat.
38.
Prius circumactus est annus quam a Velitris reducerentur legiones; ita suspensa
de legibus res ad novos tribunos militum dilata; nam plebis tribunos eosdem,
duos utique quia legum latores erant, plebes reficiebat. tribuni militum creati
T. Quinctius Ser. Cornelius Ser. Sulpicius Sp. Servilius L. Papirius L.
Veturius. principio statim anni ad ultimam dimicationem de legibus ventum; et
cum tribus vocarentur nec intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi
patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad civem decurrunt.
dictatorem dici placet; dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L.
Aemilium cooptat. legum quoque latores adversus tantum apparatum adversariorum
et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto
tribus ad suffragium vocant. cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus
irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se
tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior
intercessio erat, tantum vinceretur favore legum ipsarum latorumque et 'uti
rogas' primae tribus dicerent, tum Camillus 'quando quidem' inquit, 'Quirites,
iam vos tribunicia libido, non potestas regit et intercessionem, secessione
quondam plebis partam, vobis eadem vi facitis inritam qua peperistis, non rei
publicae magis universae quam vestra causa dictator intercessioni adero
eversumque vestrum auxilium imperio tutabor. itaque si C. Licinius et L.
Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram
concilio plebis; si adversus intercessionem tamquam captae civitati leges
imponere tendent, vim tribuniciam a se ipsa dissolvi non patiar.' adversus ea
cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira
Camillus lictores qui de medio plebem emoverent misit et addidit minas, si
pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe
educturum. terrorem ingentem incusserat plebi: ducibus plebis accendit magis
certamine animos quam minuit. sed re neutro inclinata magistratu se abdicavit,
seu quia vitio creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis
tulerunt ad plebem idque plebs scivit, ut, si M. Furius pro dictatore quid
egisset, quingentum milium ei multa esset; sed auspiciis magis quam novi
exempli rogatione deterritum ut potius credam, cum ipsius viri facit ingenium,
tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator- quem quid creari
attinebat ad id certamen quo M. Furius victus esset? -- et quod eundem M.
Furium dictatorem insequens annus habuit, haud sine pudore certe fractum priore
anno in se imperium repetiturum; simul quod eo tempore quo promulgatum de multa
eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi videbat, obsistere
potuit aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire; et quod
usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum viribus est,
dictaturae semper altius fastigium fuit.
39.
Inter priorem dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab tribunis velut
per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae
latoribus gratiora essent. nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de
plebeio consule antiquabant; et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in
omnia simul consulere plebem dixissent. P. Manlius deinde dictator rem in
causam plebis inclinavit C. Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro
equitum de plebe dicto. id aegre patres passos accipio: dictatorem propinqua
cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri
equitum maius quam tribuni consularis imperium esse. Licinius Sextiusque, cum
tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando
iam sibi velle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando
petebant plebem: nonum se annum iam velut in acie adversus optimates maximo
privatim periculo, nullo publice emolumento stare. consenuisse iam secum et
rogationes promulgatas et vim omnem tribuniciae potestatis. primo intercessione
collegarum in leges suas pugnatum esse, deinde ablegatione iuventutis ad
Veliternum bellum; postremo dictatorium fulmen in se intentatum. iam nec
collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio
consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit: se ipsam plebem et commoda
morari sua. liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis
possessoribus extemplo, si velit, habere posse. quae munera quando tandem satis
grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem
honoris latoribus earum incidant? non esse modestiae populi Romani id postulare
ut ipse fenore levetur et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur,
per quos ea consecutus sit senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam
sine spe honoris relinquat. proinde ipsi primum statuerent apud animos quid
vellent; deinde comitiis tribuniciis declararent voluntatem. si coniuncte ferre
ab se promulgatas rogationes vellent, esse quod eosdem reficerent tribunos
plebis; perlaturos enim quae promulgaverint: sin quod cuique privatim opus sit
id modo accipi velint, opus esse nihil invidiosa continuatione honoris; nec se
tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.
40.
Adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor
silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap. Claudius Crassus, nepos
decemviri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et
locutus in hanc fere sententiam esse: 'neque novum neque inopinatum mihi sit,
Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis
tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil
antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis
adversatos esse. quorum alterum neque nego neque infitias eo -- nos, ex quo
adsciti sumus simul in civitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos
aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter quas nos esse voluistis
dici vere posset: illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim,
Quirites, nisi, quae pro universa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam
incolenti urbem adversa quis putet, nihil nos neque privatos neque in
magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum
dictumve nostrum contra utilitatem vestram, etsi quaedam contra voluntatem
fuerint, vere referri posse. an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex
patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus
ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, reticere possim L. illum
Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae
novem annis quibus regnant sumpsisse, ut vobis negent potestatem liberam
suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse?
'"sub condicione" inquit, "nos reficietis decimum
tribunos." quid est aliud dicere "quod petunt alii, nos adeo
fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus"? sed quae tandem ista
merces est qua vos semper tribunos plebis habeamus? "ut rogationes"
inquit, "nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles
sunt, omnes coniunctim accipiatis." obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis,
putate me ex media contione unum civem succlamare "bona venia vestra
liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare
alias." "non" inquit, "licebit tu de fenore atque agris
quod ad vos omnes pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti
L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris,
videas; aut omnia accipe, aut nihil fero"; ut si quis ei quem urgeat fames
venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod vitale sit iubeat aut
mortiferum vitali admisceat. ergo si esset libera haec civitas, non tibi
frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus
tuis"? quid? si tu non tuleris quod commodum est populo accipere, nemo
erit qui ferat? illud si quis patricius, si quis, quod illi volunt invidiosius
esse, Claudius diceret "aut omnia accipite, aut nihil fero", quis
vestrum, Quirites, ferret? nunquamne vos res potius quam auctores spectabitis
sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis auribus, quae ab nostrum
quo dicentur adversis accipietis? at hercule sermo est minime civilis; quid?
rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites,
simillima. "consules" inquit, "rogo ne vobis quos velitis facere
liceat." an aliter [rogat] qui utique alterum ex plebe fieri consulem
iubet nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit? si hodie bella
sint, quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo
cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum
hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne
ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare?
hocine est in commune honores vocare, ut duos plebeios fieri consules liceat,
duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex
patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum
est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem
petendo totum traxeris? "timeo" inquit, "ne, si duos licebit
creari patricios, neminem creetis plebeium." quid est dicere aliud
"quia indignos vestra voluntate creaturi non estis, necessitatem vobis
creandi quos non voltis imponam"? quid sequitur, nisi ut ne beneficium
quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se
non suffragio creatum dicat?
41.
Quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt
adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam
virtute petere honores malunt. est aliquis, qui se inspici, aestimari
fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum
censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia
pro voluntariis et serva pro liberis faciat. omitto Licinium Sextiumque, quorum
annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est
hodie in civitate tam humilis cui non via ad consulatum facilior per istius
legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat, si quidem nos ne cum
volueritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse
sit? de indignitate satis dictum est -etenim dignitas ad homines pertinet --:
quid de religionibus atque auspiciis -- quae propria deorum immortalium
contemptio atque iniuria est -- loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse,
auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?
penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius
quidem magistratus nullus auspicato creatur; nobis adeo propria sunt auspicia,
ut non solum quos populus creat patricios magistratus non aliter quam auspicato
creet sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus
et privatim auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent.
quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia qui plebeios consules
creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert? eludant nunc licet
religiones: "quid enim est, si pulli non pascentur, si ex cavea tardius
exierint, si occecinerit avis?" parva sunt haec; sed parva ista non
contemnendo maiores vestri maximam hanc rem fecerunt; nunc nos, tamquam iam
nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. volgo ergo pontifices,
augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit imponamus;
tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est; non leges
auspicato ferantur, non magistratus creentur; nec centuriatis nec curiatis
comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius
in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant. tanta
dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem venit altera lege
solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem
abrogari cum qua omnis humana societas tollitur? omnium rerum causa vobis
antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis deos velim fortunare.'
42.
Oratio Appi ad id modo valuit ut tempus rogationum iubendarum proferretur.
refecti decumum iidem tribuni, Sextius et Licinius, de decemviris sacrorum ex
parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis;
graduque eo iam via facta ad consulatum videbatur. hac victoria contenta plebes
cessit patribus ut in praesentia consulum mentione omissa tribuni militum
crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum M. Geganius P. Manlius L. Veturius
P. Valerius sextum. cum praeter Velitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus
quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata
perpulit civitatem ut M. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium
Poenum magistrum equitum dixit. bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem
flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum
cum quo provocatus manus conseruit in conspectu duorum exercituum caesum torque
spoliavit, tum pugnatam. pluribus auctoribus magis adducor ut credam decem haud
minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M.
Furio signa conlata. nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli
terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit. multa milia
barbarorum in acie, multa captis castris caesa; palati alii Apuliam maxime
petentes cum fuga [se] longinqua tum quod passim eos simul pavor errorque
distulerant, ab hoste sese tutati sunt. dictatori consensu patrum plebisque
triumphus decretus. vixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit,
et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae
acciperentur; et comitia consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius
de plebe primus consul factus. et ne is quidem finis certaminum fuit. quia
patricii se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res
terribilesque alias minas civilium certaminum venit cum tandem per dictatorem
condicionibus sedatae discordiae sunt concessumque ab nobilitate plebi de
consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno qui ius in urbe diceret ex
patribus creando. ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus,
cum dignam eam rem senatus censeret esse meritoque id, si quando unquam alias,
deum immortalium [causa libenter facturos] fore ut ludi maximi fierent et dies
unus ad triduum adiceretur, recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum
a patriciis est iuvenibus se id honoris deum immortalium causa libenter
facturos [ut aediles fierent]. quibus cum ab universis gratiae actae essent,
factum senatus consultum, ut, duumviros aediles ex patribus dictator populum
rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.
|