|
29b.
Belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti
essent, extrinsecus venit, non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta
arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad
opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen
ad praesidium sociorum quam vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu
armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli verterunt. Namque
Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde
aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes
Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine
in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet. Ibi rursus acie dimicatum;
adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuventutis suae
acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.
30.
Legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt.
"Populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti, misit amicitiam
in perpetuum, auxilium in praesens a vobis petitum. Quam si secundis rebus
nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore vinculo contracta
esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam meminissemus, amici
forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii vobis minus essemus; nunc,
misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium
quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope divina humanaque
indigni videamur. Neque hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis
facti sunt, ad id valere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii
vetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere Samnitium, ne qua
nova iungeretis foedera, cautum est. Fuit quidem apud vos semper satis iusta
causa amicitiae, velle eum vobis amicum esse qui vos appeteret: Campani, etsi
fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri
ubertate ulli populo praeterquam vobis cedentes, haud parva, ut arbitror,
accessio bonis rebus vestris in amicitiam venimus vestram. Aequis Volscisque,
aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab tergo erimus, et
quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et
gloria semper faciemus. Subactis his gentibus quae inter nos vosque sunt, quod
propediem futurum spondet et virtus et fortuna vestra, continens imperium usque
ad nos habebitis. Acerbum ac miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit:
eo ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus.
Si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam
omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate. Omnibus
quidem, Romani, vestram misericordiam, vestrum auxilium aequum est patere, iis
tamen maxime, qui ea implorantibus aliis auxilium dum supra vires suas
praestant, [ante] omnes ipsi in hanc necessitatem venerunt. Quamquam pugnavimus
verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario
latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum
illud incendium esse. Nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites sed
quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt. An, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis
explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania
ipsa legiones nostras cecidere? Quae est ista tam infesta ira quam per duas
acies fusus sanguis explere non potuerit? Adde huc populationem agrorum,
praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro
ignique vastata. Hiscine ira expleri non potuit? Sed cupiditas explenda est. Ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere urbem
pulcherrimam aut ipsi possidere volunt. Sed vos potius, Romani, beneficio
vestro occupate eam quam illos habere per maleficium sinatis. Non loquor apud
recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne
bello quidem arbitror vobis opus fore. Vsque ad nos contemptus Samnitium
pervenit, supra non ascendit; itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi
possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, vestrum id omne
existimaturi. Vobis arabitur ager Campanus, vobis Capua urbs frequentabitur;
conditorum, parentium, deorum immortalium numero nobis eritis; nulla colonia
vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet. Adnuite, patres
conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem
Capuam futuram. Qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis
nos illinc profectos? Quam omnia votorum lacrimarumque plena reliquisse? In qua
nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros
esse? Stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem prospectantes
certum habeo. Quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi
renuntiare iubetis? Alterum responsum
salutem victoriam lucem ac libertatem; alterum -- ominari horreo quae ferat. Proinde ut aut de vestris
futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite."
31.
Semmotis deinde legatis, cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima
opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates
annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides
antiquior fuit responditque ita ex auctoritate senatus consul. "Auxilio
vos, Campani, dignos censet senatus; sed ita vobiscum amicitiam institui par
est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur. Samnites nobiscum foedere
iuncti sunt; itaque arma, deos prius quam homines violatura, adversus Samnites
vobis negamus; legatos, sicut fas iusque est, ad socios atque amicos precatum
mittemus, ne qua vobis vis fiat." Ad ea princeps legationis- sic enim domo
mandatum attulerant -- "quando quidem" inquit, "nostra tueri
adversus vim atque iniuria iusta vi non voltis, vestra certe defendetis; itaque
populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaque omnia
in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid
deinde patiemur dediticii vestri passuri". Sub haec dicta omnes, manus ad
consules tendentes, pleni lacrimarum in vestibulo curiae procubuerunt. Commoti
patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria
superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo
infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
Tum iam fides agi visa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium populum
censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent. Legatos itaque
extemplo mitti ad Samnites placuit. Data mandata, ut preces Campanorum, responsum
senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus
exponerent; peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent
neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma inferrent; si
leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani
senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. Haec legatis
agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum
gesturos se esse dicerent id bellum sed magistratus eorum e curia egressi
stantibus legatis praefectos cohortium vocarent iisque clara voce imperarent ut
praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
32.
Hac legatione Romam relata, positis omnium aliarum rerum curis patres
fetialibus ad res repetendas missis, belloque, quia non redderentur, sollemni
more indicto, decreverunt ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur;
iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus profecti, Valerius in
Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra
ponunt. Priori Valerio Samnitium legiones -- eo namque omnem belli molem
inclinaturam censebant -- occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira tam
promptos nunc ad ferenda, nunc ad accersenda adversus se auxilia. Ut vero castra Romana viderunt, ferociter pro se
quisque signum duces poscere, adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum
opem qua Campanus Sidicino tulerit. Valerius levibus certaminibus temptandi
hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit, paucis suos
adhortatus ne novum bellum eos novusque hostis terreret: quidquid ab urbe
longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire. Ne
Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent virtutem; qualescumque
inter se certaverint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos quidem haud
dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos
esse. Quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot
decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita
numeret; qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos Volscos
Auruncos, domita armis habeat; qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare
ac naves fuga compulerit? Cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in
aciem debere, tum etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit,
utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, verbis tantum ferox,
operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa,
versari media in mole pugnae sciat. "Facta mea, non dicta vos,
milites" inquit, "sequi volo, nec disciplinam modo sed exemplum etiam
a me petere. Non factionibus [modo] nec per coitiones usitatas nobilibus sed
hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi. Fuit cum hoc dici
poterat: patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno
familia ista consulatum quo urbs haec consulem habuit: nunc iam nobis patribus
vobisque plebei promiscuus consulatus patet nec generis, ut ante, sed virtutis
est praemium. Proinde summum quodque spectate, milites, decus. Non, si mihi novum hoc
Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum
familiae nostrae cognomen memoria excessit; semper ego plebem Romanam militiae
domique, privatus, in magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul,
eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. Nunc, quod instat,
dis bene iuvantibus novum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum
petite."
33.
Non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate
munia obeundo. In ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque inter se
aequales certamina ineunt, comiter facilis; vincere ac vinci voltu eodem nec
quemquam aspernari parem qui se offerret; factis benignus pro re, dictis haud
minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius
est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat. Itaque universus
exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris
egreditur. Proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis viribus,
cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est. Samnitibus ferociam
augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra
quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria; utrisque
tamen novus hostis curam addebat. Pugna indicio fuit quos gesserint animos;
namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies. Tum consul trepidationem iniciendam ratus, quando vi
pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium conatur.
Quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse
aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum, cum desiluisset ex
equo, "nostrum" inquit, "peditum illud, milites, est opus;
agitedum, ut me videritis, quacumque incessero in aciem hostium, ferro viam
facientem, sic pro se quisque obvios sternite; illa omnia, qua nunc erectae
micant hastae, patefacta strage vasta cernetis." Haec dicta dederat, cum
equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in mediam aciem
aperiunt viam. Primus omnium consul invadit hostem et cum quo forte contulit
gradum obtruncat. Hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se quisque
memorandum proelium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt quam
inferunt volnera. Aliquamdiu iam pugnatum erat; atrox caedes circa signa
Samnitium, fuga ab nulladum parte erat: adeo morte sola vinci destinaverant
animis. Itaque Romani cum et fluere iam lassitudine vires sentirent et diei
haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem. Tum primum referri
pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi, occidi Samnis; nec
superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset. Et Romani
fatebantur nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et Samnites, cum
quaereretur quaenam prima causa tam obstinatos movisset in fugam, oculos sibi
Romanorum ardere visos aiebant vesanosque voltus et furentia ora; inde plus
quam ex alia ulla re terroris ortum. Quem terrorem non pugnae solum eventu sed
nocturna profectione confessi sunt. Postero die vacuis hostium castris Romanus
potitur, quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.
34.
Ceterum hoc gaudium magna prope clade in Samnio foedatum est. Nam ab Saticula
profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum cava valle pervium
circaque insessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non
poterant imminentem capiti hostem vidit. Dum id morae Samnitibus est quoad
totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit
unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito
agmini, expeditis haud difficilem. Itaque consuli territo animi "videsne
tu" inquit, "A. Corneli, cacumen illud supra hostem? Arx illa est
spei salutisque nostrae, si eam, quoniam caeci reliquere Samnites, impigre
capimus. Ne tu mihi plus quam unius legionis principes hastatosque dederis; cum
quibus ubi evasero in summum, perge hinc omni liber metu, teque et exercitum
serva; neque enim moveri hostis, subiectus nobis ad omnes ictus, sine sua
pernicie poterit. Nos deinde aut fortuna populi Romani aut nostra virtus
expediet." Conlaudatus ab consule accepto praesidio vadit occultus per
saltum; nec prius ab hoste est visus quam loco quem petebat appropinquavit.
Inde admiratione paventibus cunctis, cum omnium in se vertisset oculos, et
spatium consuli dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum et ipse in summo
constitit vertice. Samnites dum huc illuc signa vertunt utriusque rei amissa
occasione neque insequi consulem nisi per eandem vallem, in qua paulo ante
subiectum eum telis suis habuerant, possunt, nec erigere agmen in captum super
se ab Decio tumulum; sed cum ira in hos magis, qui fortunam gerendae rei
eripuerant, tum propinquitas loci atque ipsa paucitas incitat; et nunc
circumdare undique collem armatis volunt, ut a consule Decium intercludant, nunc
viam patefacere, ut degressos in vallem adoriantur. Incertos quid agerent nox
oppressit. Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in adversum collem ex
superiore loco se pugnaturum; deinde admiratio incessit quod nec pugnam inirent
nec, si ab eo consilio iniquitate loci deterrentur, opere se valloque
circumdarent. Tum centurionibus ad se vocatis: "Quaenam illa inscitia
belli ac pigritia est? Aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque victoriam
pepererunt? Huc atque illuc signa moveri ac modo in unum conferri modo educi
videtis; opus quidem incipit nemo, cum iam circumdati vallo potuerimus esse.
Tum vero nos similes istorum simus, si diutius hic moremur quam commodum sit.
Agitedum ite mecum ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant,
qua pateat hinc exitus, exploremus." Haec omnia sagulo gregali amictus
centurionibus item manipularium militum habitu ductis? Ne ducem circumire
hostes notarent, perlustravit.
35.
Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae
vigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se convenirent. Quo
ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt, "hoc silentium,
milites," inquit, "omisso militari adsensu in me audiendo servandum
est. Ubi sententiam meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram
partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio. Nunc
quae mente agitem audite. Non fuga delatos nec inertia relictos hic vos
circumvenit hostis: virtute cepistis locum, virtute hinc oportet evadatis.
Veniendo huc exercitum egregium populo Romano servastis: erumpendo hinc vosmet
ipsos servate; digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius
auxilio egueritis. Cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis
exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem
imminentem capiti suo non ante viderit quam captum a nobis, nos tam paucos tot
ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, cum diei tantum
superesset, vallo circumdederit. Quem videntem ac vigilantem sic eluseritis,
sopitum oportet fallatis, immo necesse est; in eo enim loco res sunt nostrae ut
vobis ego magis necessitas vestrae index quam consilii auctor sim. Neque enim,
maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum
memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si
plus quam viros ac Romanos decet ferrum timeamus. Ergo una est salus erumpere
hinc atque abire; id aut interdiu aut nocte faciamus oportet. Ecce autem aliud
minus dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non vallo perpetuo
fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique
cinxerit, ut videtis, collem? Atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec
profecto noctis aptissima hora est. Signo secundae vigiliae convenistis, quod
tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita vadetis vel silentio
incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi. Me modo
sequimini, quem secuti estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. Quibus
haec salutaria videntur, agitedum in dextram partem pedibus transite."
36.
Omnes transierunt; vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.
Iam evaserant media castra, cum superscandens vigilum strata somno corpora
miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus vigil cum proximum movisset
erectique alios concitarent, ignari cives an hostes essent, praesidium
erumperet an consul castra cepisset, Decius, quoniam non fallerent, clamorem
tollere iussis militibus torpidos somno insuper pavore exanimat, quo praepediti
nec arma impigre capere nec obsistere nec insequi poterant. Inter trepidationem
tumultumque Samnitium praesidium Romanum obviis custodibus caesis ad castra
consulis pervadit. Aliquantum supererat noctis iamque in tuto videbantur esse,
cum Decius "macte virtute" inquit, "milites Romani, este;
vestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; sed ad conspiciendam
tantam virtutem luce ac die opus est, nec vos digni estis quos cum tanta gloria
in castra reduces silentium ac nox tegat; hic lucem quieti opperiamur."
Dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem
castra ingenti gaudio concitantur; et tessera data incolumes reverti, qui sua
corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque
obviam effusi laudant, gratulantur, singulos universos servatores suos vocant,
dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt. Hic Deci castrensis
triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in
eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus. Ubi ad
praetorium ventum est, consul classico ad contionem convocat orsusque meritas
Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem; qui auctor omnia
posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et
nocturno pavore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur:
credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum vagari. Iussae
legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam
saltus esset, via patentiore ad hostem ducuntur; quem incautum improviso
adortae, cum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in
unum nec arma capere nec recipere intra vallum se possent, paventem primum
intra castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt.
Perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque praesidiis. Ita magna
pars absenti hosti cessit: quos intra vallum egerat pavor -- fuere autem ad
triginta milia -- omnes caesi, castra direpta.
37a.
Ita rebus gestis consul advocata contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas
nova virtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et
centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat. Milites, qui in
praesidio simul fuerant, duplici frumento in perpetuum, in praesentia bubus
privis binisque tunicis donati. Secundum consulis donationem legiones gramineam
coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt; altera corona,
eiusdem honoris index, a praesidio suo imposita est. His decoratus insignibus
bovem eximium Marti immolavit, centum boves militibus dono dedit qui secum in
expeditione fuerant. Iisdem militibus legiones libras farris et sextarios vini
contulerunt; omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem
omnium adsensus, gerebantur.
|