|
37b.
Tertia pugna ad Suessulam commissa est; quia fugatus a M. Valerio Samnitium
exercitus, omni robore iuventutis domo accito, certamine ultimo fortunam
experiri statuit. Ab Suessula nuntii
trepidi Capuam, inde equites citati ad Valerium consulem opem oratum veniunt.
Confestim signa mota relictisque impedimentis castrorum cum valido praesidio
raptim agitur agmen; nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter
equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit. Samnitium
exercitus, velut haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit; deinde,
postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit. Ibi ut
militem in vallo vidit missique ab omni parte exploratum quam in exiguum orbem
contracta castra essent -- paucitatem inde hostium colligentes -- rettulerunt,
fremere omnis acies complendas esse fossas scindendumque vallum et in castra
inrumpendum; transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent
impetum militum. Ceterum, quia multitudo sua commeatibus gravis et prius
sedendo ad Suessulam et tum certaminis mora haud procul ab rerum omnium inopia
esset, placuit, dum inclusus paveret hostis, frumentatum per agros militem
duci: interim quieto Romano, qui expeditus quantum umeris inter arma geri
posset frumenti secum attulisset, defutura omnia. Consul palatos per agros cum
vidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad
castra oppugnanda ducit. Quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus
hostium in tentoriis suis quam in portis valloque caesis signa captiva in unum
locum conferri iussit; relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii
causa, gravi edicto monitis ut, donec ipse revertisset, praeda abstinerent,
profectus agmine instructo, cum praemissus eques velut indagine dissipatos
Samnites ageret, caedem ingentem fecit. Nam neque quo signo coirent inter se
neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare
poterat; tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia scutorum-
nequaquam tot caesis -- et signa militaria cum iis quae in castris capta erant
ad centum septuaginta ad consulem deferrentur. Tum in castra hostium reditum
ibique omnis praeda militi data.
38.
Huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent, foedus petere ab
senatu coegit et Latinos iam exercitibus comparatis ab Romano in Paelignum
vertit bellum. Neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit sed Carthaginienses
quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in
Capitolio in Iovis cella poneretur; fuit pondo viginti quinque. Consules ambo
de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum
incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum ut
praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur. Iam
tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium
delenitos militum animos avertit a memoria patriae, inibanturque consilia in
hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis
cultoribus ademissent: neque immerito suum ipsorum exemplum in eos versurum;
cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se
nec sua tutari possent, quam victor exercitus haberet qui suo sudore ac
sanguine inde Samnites depulisset? An aequum esse dediticios suos illa
fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque
arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies
fenoris pati? Haec agitata occultis coniurationibus necdum volgata in omnes
consilia invenit novus consul C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte provincia
evenerat, Q. Servilio collega ad urbem relicto. Itaque cum omnia ea, sicut
gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et usu doctus quippe qui
iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo
spem quandocumque vellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari,
rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura -- divisa
enim erant per Campaniae urbes manaverantque a Capua consilia in exercitum
omnem. Eo laxamento cogitationibus dato quievit in praesentia seditio.
39.
Consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum
purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo
stipendia esse, alios graves iam aetate aut viribus parum validos; avidam in
commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes quaedam, quia procul
ab domo ac rebus suis hibernassent; per speciem etiam militarium usuum, cum
alii alio mitterentur, magna pars ablegati. Quam multitudinem consul alter
Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras retinebat. Et primo quidem
ignari ludificationis minime inviti domos revisebant; postquam neque reverti ad
signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex
his seditionis auctores mitti viderunt, primum admiratio, deinde haud dubius
timor incessit animos consilia sua emanasse: iam quaestiones, iam indicia, iam
occulta singulorum supplicia impotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum
passuros. Haec
qui in castris erant occultis sermonibus serunt, nervos coniurationis electos
arte consulis cernentes. Cohors una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas
saltu angusto inter mare ac montes consedit ad excipiendos quos consul aliis
atque aliis, ut ante dictum est, causis mittebat. Iam valida admodum numero
manus erat nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat. Incompositi itaque praedantes in agrum Albanum
perveniunt et sub iugo Albae Longae castra vallo cingunt. Perfecto inde opere
reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus
satis fidentes: quem autem ab Roma posse exciri? Quem patrum aut plebis esse
qui aut se tanto periculo sciens offerat aut cui ex iniuria insanientis
exercitus causa recte committatur? Postero die cum eadem deliberatio teneret,
ex praedatoribus vagis quidam compertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano
agrum colere, urbis honorumque immemorem. Patriciae hic vir gentis erat; cui
cum militiae magna cum gloria actae finem pes alter ex volnere claudus
fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit. Nomine audito
extemplo agnovere virum et, quod bene verteret, acciri iusserunt. Sed parum
spei erat voluntate quicquam facturum; vim adhiberi ac metum placuit. Itaque
silentio noctis cum tectum villae qui ad id missi erant intrassent, somno
gravem Quinctium oppressum, nihil medium aut imperium atque honorem aut ubi
restitaret mortem ni sequeretur denuntiantes, in castra pertraxerunt. Imperator
extemplo adveniens appellatus, insigniaque honoris exterrito subitae rei
miraculo deferunt et ad urbem ducere iubent. Suo magis inde impetu quam
consilio ducis convolsis signis infesto agmine ad lapidem octavum viae, quae
nunc Appia est, perveniunt; issentque confestim ad urbem, ni venire contra
exercitum dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum dictum audissent et
magistrum equitum L. Aemilium Mamercum.
40.
Ubi primum in conspectum ventum est [et] arma signaque agnovere, extemplo
omnibus memoria patriae iras permulsit. Nondum erant tam fortes ad sanguinem
civilem nec praeter externa noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis
habebatur; itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac
conloquia: Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret nedum
adversus patriam, Corvinus omnes caritate cives, praecipue milites, et ante
alios suum exercitum complexus. [Is] ad conloquium processit. Cognito ei extemplo haud
minore ab adversariis verecundia quam ab suis silentium datum. "Deos"
inquit "immortales, milites, vestros meosque ab urbe proficiscens ita
adoravi veniamque supplex poposci ut mihi de vobis concordiae partae gloriam
non victoriam darent. Satis fuit eritque unde belli decus pariatur: hinc pax petenda est. Quod
deos immortales inter nuncupanda vota expoposci, eius me compotem voti vos
facere potestis, si meminisse voltis non vos in Samnio nec in Volscis sed in
Romano solo castra habere, si illos colles quos cernitis patriae vestrae esse,
si hunc exercitum civium vestrorum, si me consulem vestrum, cuius ductu
auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra vi
cepistis. Ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis
erga vos non iniuriis sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius
crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam
in vos. Ac si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui
honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea
aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tres et viginti annos natus consul
patribus quoque ferox esse non solum plebi. Quod meum factum dictumve consulis
gravius quam tribuni audistis? Eodem tenore duo insequentes consulatus gessi,
eodem haec imperiosa dictatura geretur; ut neque in hos meos et patriae meae
milites [sim] mitior quam in vos -- horreo dicere -- hostes. Ergo vos prius in
me strinxeritis ferrum quam in vos ego; istinc signa canent, istinc clamor
prius incipiet atque impetus, si dimicandum est. Inducite in animum quod non induxerunt patres avique vestri, non illi
qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea Aventinum insederunt. Exspectate, dum vobis
singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe
veniant. Tum Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt: vos,
Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello. T. Quincti, quocumque istic
loco seu volens seu invitus constitisti, si dimicandum erit, tum tu in
novissimos te recipito; fugeris etiam honestius tergumque civi dederis quam
pugnaveris contra patriam. Nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos
stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. Postulate aequa et ferte;
quamquam vel iniquis standum est potius quam impias inter nos conseramus
manus." T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos versus "me
quoque" inquit, "milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam
belli habetis ducem. Non enim illa modo Volscus aut Samnis sed Romanus verba
fecit, vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro vobis
experti nolite adversus vos velle experiri. Qui pugnarent vobiscum infestius,
et alios duces senatus habuit: qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui
plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum elegit. Pacem etiam qui
vincere possunt volunt: quid nos velle oportet? Quin omissis ira et spe,
fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus
fidei?"
41.
Approbantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate
dictatoris milites fore dixit; oravit ut causam miserorum civium susciperet
susceptamque eadem fide qua rem publicam administrare solitus esset tueretur:
sibi se privatim nihil cavere; nolle alibi quam in innocentia spem habere;
militibus cavendum, quod apud patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit
ne fraudi secessio esset. Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere
iussis, dictator equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad
populum in luco Petelino ne cui militum fraudi secessio esset. Oravit etiam bona venia Quirites ne quis eam rem ioco
seriove cuiquam exprobraret. Lex quoque sacrata militaris lata est ne cuius
militis scripti nomen nisi ipso volente deleretur; additumque legi ne quis, ubi
tribunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. Id propter P. Salonium postulatum
est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus
centurio erat, quem nunc primi pili appellant. Huic infensi milites erant, quod
semper adversatus novis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, [qui]
ab Lautulis fugisse[n]t. Itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non
impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne suum honorem pluris
quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur. Aeque
impotens postulatum fuit ut de stipendio equitum -- merebant autem triplex ea
tempestate -- aera demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.
42.
Praeter haec invenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem
ne fenerare liceret; item aliis plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum
intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret
consules ambos plebeios creari. Quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud
parvas vires defectionem habuisse. Aliis annalibus proditum est neque
dictatorem Valerium dictum sed per consules omnem rem actam neque antequam
Romam veniretur sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam
esse nec in T. Quincti villam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eumque
a coniuratis comprehensum ut dux fieret; inde ad quartum lapidem profectos loco
munito consedisse; nec ab ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, eum
in aciem armati exercitus processissent, salutationem factam et permixtos
dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque
consules, cum viderent aversos a dimicatione militum animos, rettulisse ad
patres de concordia reconcilianda. Adeo nihil praeterquam seditionem fuisse
eamque compositam inter antiquos rerum auctores constat. Et huius fama
seditionis et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana
societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam
Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati
sunt.
|