|
7b.
Iam et Romae sua infamis clades erat. Obsessos primum audierunt; tristior
deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit. Ad famam obsidionis
dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam
deditionem tam foede factam acceperunt; extemploque sine ulla publica
auctoritate consensum in omnem formam luctus est. Tabernae circa forum clausae
iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati clavi, anuli
aurei positi; paene maestior exercitu ipso civitas esse; nec ducibus solum
atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse
et negare urbe tectisve accipiendos. Quam concitationem animorum fregit adventus
exercitus etiam iratis miserabilis. Non enim tamquam in patriam revertentes ex
insperato incolumes sed captorum habitu voltuque ingressi sero in urbem ita se
in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo
eorum forum aut publicum aspicere vellet. Consules
in privato abditi nihil pro magistratu agere nisi quod expressum senatus
consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt
et P. Aelium Paetum magistrum equitum; quibus vitio creatis suffecti M.
Aemilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equitum. Nec per eos
comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad
interregnum rediit. Interreges Q. Fabius Maximus M. Valerius Corvus. Is consules creavit Q.
Publilium Philonem et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu
civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.
8.
Quo creati sunt die, eo -- sic enim placuerat patribus -- magistratum inierunt
sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et
Publilius, penes quem fasces erant, "dic, Sp. Postumi" inquit. Qui
ubi surrexit, eodem illo voltu quo sub iugum missus erat, "haud sum
ignarus" inquit, "consules, ignominiae non honoris causa me primum
excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem sed tamquam reum qua
infelicis belli qua ignominiosae pacis. Ego tamen, quando neque de noxa nostra
neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud
haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo
rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus
vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi; qua
tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec
quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus. Dedamur per
fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne
quid divini humanive obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.
Interea consules exercitum scribere,
armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in
deditionem nostram perfecta erunt. Vos, di immortales, precor quaesoque, si
vobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere
bellum gerere, at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse
sponsione infami obligatos, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem
iram hostium nostris capitibus excipientes; novos consules legionesque Romanas
ita cum Samnite gerere bellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gesta
sunt." quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit
homines ut modo vix crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam
foedae pacis fuisset, modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud
hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis. Cum omnes laudibus
modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper
intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi
religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus qualia apud
Caudium fuissent restituerentur, neque se pro eo quod spondendo pacem
servassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad
extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.
9.
Tum Postumius "interea dedite" inquit "profanos nos, quos salva
religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos cum primum magistratu
abierint, sed, se me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis
caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant. Nam quod deditione
nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia
ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret?
neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta
esse apud eos homines apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur;
sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat. An, si
eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent
nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos
tribuni diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse?
omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus
urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si
senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? di meliora, inquis.
Atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat; si quid est in quo
obligari populus possit, in omnia potest. Et ne illud quidem, quod quosdam
forsitan moveat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit. Et hoc ipsi
etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed
legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt. Nec a me nunc
quisquam quaesiverit quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset nec
illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro vobis qui nihil
mandaveratis possem. Nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est; di
immortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt. Nec nos in
bello satis cavimus et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix
locis quibus vicerant credunt, dum quacumque condicione arma viris in arma
natis auferre festinant. An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum
senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum
populo de pace ac foedere agere? tridui iter expeditis erat; interea in
indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam aut pacem
adferrent. Ea demum sponsio esset quam
populi iussu spopondissemus. Sed neque vos tulissetis nec nos spopondissemus;
nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam
quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur, et nostrum exercitum
eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret
pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret. Quid enim
vobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis vos
appellare potest, quis se a vobis dicere deceptum? hostis an civis? hosti nihil
spopondistis, civem neminem spondere pro vobis iussistis. Nihil ergo vobis nec
nobiscum est quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus nihil
egistis. Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum
est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos; in haec saeviant,
in haec ferrum, in haec iras acuant. Quod ad tribunos attinet, consulite utrum
praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T.
Veturi vosque ceteri, vilia haec capita, luendae sponsionis feramus et nostro
supplicio liberemus Romana arma."
10.
Movit patres conscriptos cum causa tum auctor, nec ceteros solum sed tribunos
etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate. Magistratu inde se extemplo
abdicaverunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi. Hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse
civitati visa est. Postumius in ore erat; eum laudibus ad caelum ferebant,
devotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant: emersisse
civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et
hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare. Arma cuncti spectant et
bellum: en unquam futurum, ut congredi armatis cum Samnite liceat? in civitate
ira odioque ardente dilectus prope omnium voluntariorum fuit. Rescriptae ex
eodem milite novae legiones ductusque ad Caudium exercitus. Praegressi fetiales
ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post
tergum vinciri. Cum apparitor verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret,
"quin tu" inquit "adduces lorum, ut iusta fiat deditio?"
tum ubi in coetum Samnitium et ad tribunal ventum Ponti est, A. Cornelius
Arvina fetialis ita verba fecit. "quandoque hisce homines iniussu populi
Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam
nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce
homines vobis dedo." haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta
maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum
[fetialem] a se contra ius gentium violatum; eo iustius bellum gesturos.
11.
Tum Pontius "nec ego istam deditionem accipiam" inquit, "nec
Samnites ratam habebunt. Quin tu, Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita
facis aut pacto stas? Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis
pax debetur. Sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide
restituis? populum Romanum appello; quem si sponsionis ad Furculas Caudinas
factae paenitet, restituat legiones intra saltum quo saeptae fuerunt. Nemo
quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma quae per pactionem
tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt quam in
conloquium est ventum habeant; tum bellum et fortia consilia placeant, tum
sponsio et pax repudietur. Ea fortuna, iis locis quae ante pacis mentionem
habuimus geramus bellum; nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem
populi Romani accusemus. Nunquamne causa defiet cur victi pacto non stetis?
obsides Porsinnae dedistis; furto eos subduxistis. Auro civitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum
aurum caesi sunt. Pacem nobiscum pepigistis ut legiones vobis captas
restitueremus; eam pacem inritam facitis. Et semper aliquam fraudi speciem
iuris imponitis. Non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas?
pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat; hoc fide, hoc foederibus,
hoc fetialibus caerimoniis dignum erat. Ut quidem tu quod petisti per pactionem
habeas, tot cives incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non
habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis? ego vero
istos quos dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in
civitatem oblactam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur
numen, redeant. Gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum [fetialem]
genu perculit. Ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse
et a Samnite legatum Romanum violatum; eo vobis iustum in nos factum esse
bellum. Haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris
dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei exquirere. I, lictor, deme
vincla Romanis; moratus sit nemo quo minus ubi visum fuerit abeant." et
illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra
Romana inviolati redierunt.
12a.
Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia quae
deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse; et sero ac
nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se medio lapsos
victoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii
occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere
vel amicos facere. Adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam
pacem animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam
Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret, et geri posse bellum Romani
pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent
Romanum.
|