|
9b.
Eodem anno M. Valerius consul de provocatione legem tulit diligentius sanctam.
Tertio ea tum post reges exactos lata est, semper a familia eadem. Causam
renovandae saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum opes quam
libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola pro tergo civium lata videtur,
quod gravi poena, si quis verberasset necassetve civem Romanum, sanxit; Valeria
lex cum eum qui provocasset virgis caedi securique necari vetuisset, si quis
adversus ea fecisset, nihil ultra quam "improbe factum" adiecit. Id,
qui tum pudor hominum erat, visum, credo, vinclum satis validum legis: nunc vix
serio ita minetur quisquam. Bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile
adversus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua
fortuna haberent, gestum est. Alter
consul Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. Locus erat arduus
atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec vi nec munimento
capi poterat. Itaque eam infectam rem M. Fulvius Paetus T. Manlius Torquatus
novi consules acceperunt. In eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes
dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt
differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum: eo anno maiori se usui rei
publicae fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem quid mallet nec
petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum. Id ne pro certo
ponerem vetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules
fuisse tradit Cn. Domitium Cn. Filium Calvinum et Sp. Carvilium Q. Filium
Maximum. Id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam
mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem errori. Et lustrum
eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Saverrione censoribus
tribusque additae duae, Aniensis ac Terentina. Haec Romae gesta.
10.
Ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex
oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas
itinere occulto perveniunt; inde ad consulem deducti praesidium armatum se
intra moenia et muros accepturos confirmant. Nec aspernanda res visa neque
incaute credenda. Cum altero eorum -- nam alter obses retentus -- duo
exploratores per cuniculum missi; per quos satis comperta re trecenti armati
transfuga duce in urbem ingressi nocte portam, quae proxima erat, cepere. Qua
refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere. Ita
Nequinum in dicionem populi Romani venit. Colonia eo adversus Umbros missa a
flumine Narnia appellata; exercitus cum magna praeda Romam reductus. Eodem anno
ab Etruscis adversus indutias paratum bellum; sed eos alia molientes Gallorum
ingens exercitus fines ingressus paulisper a proposito avertit. Pecunia deinde,
qua multum poterant, freti, socios ex hostibus facere Gallos conantur ut eo
adiuncto exercitu cum Romanis bellarent. De societate haud abnuunt barbari: de
mercede agitur. Qua pacta acceptaque cum parata cetera ad bellum essent
sequique Etruscus iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi
pactos: quidquid acceperint accepisse, ne agrum Etruscum vastarent armisque
lacesserent cultores; militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla
alia mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua sede certa
consistant. Multa de eo concilia populorum Etruriae habita nec perfici quicquam
potuit, non tam quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere tam
efferatae gentis homines horrebat. Ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine
labore ac periculo partam rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici
tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus ictum cum
Picenti populo est.
11.
T. Manlio consuli provincia Etruria sorte evenit; qui vixdum ingressus hostium
fines, cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus
extemplo prope exspiravit; tertius ab eo casu dies finis vitae consuli fuit.
Quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci
sustulere animos. Romae cum desiderio viri tum incommoditate temporis tristis
nuntius fuit. Consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita: M.
Valerium consulem omnes [sententiae] centuriae[que] dixere, ut patres ab
iubendo dictatore deterruerint, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat.
Tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit. Adventus eius
compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque
ipsorum obsidioni similis esset; neque illos novus consul vastandis agris
urendisque tectis, cum passim non villae solum sed frequentes quoque vici
incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit. Cum hoc segnius bellum opinione
esset, alterius belli, quod multis in vicem cladibus haud immerito terribile
erat, fama, Picentium novorum sociorum indicio, exorta est: Samnites arma et
rebellionem spectare seque ab iis sollicitatos esse. Picentibus gratiae actae et magna
pars curae patribus ab Etruria in Samnites versa est. Caritas etiam annonae
sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere
quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis
in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae
dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset. Eo anno -- nec traditur causa -- interregnum initum. Interreges fuere
Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. Is comitia consularia habuit; creavit L.
Cornelium Scipionem Cn. Fulvium consules. Principio huius anni oratores
Lucanorum ad novos consules venerunt questum, quia condicionibus perlicere se
nequiverint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu ingressos fines
suos vastare belloque ad bellum cogere. Lucano populo satis superque erratum
quondam: nunc ita obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius
ducant quam ut unquam postea nomen Romanum violent. Orare patres ut et Lucanos
in fidem accipiant et vim atque iniuriam ab se Samnitium arceant; se, quamquam
bello cum Samnitibus suscepto necessaria iam facta adversus Romanos fides sit,
tamen obsides dare paratos esse.
12.
Brevis consultatio senatus fuit; ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis
resque repetendas ab Samnitibus censent. Benigne responsum Lucanis ictumque
foedus. Fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere
exercitum finibus Lucanis iuberent; quibus obviam missi ab Samnitibus qui
denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inviolatos abituros. Haec postquam audita sunt
Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit. Consules inter
se provincias partiti sunt: Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obvenerunt,
diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum et
simile prioris anni militiae exspectanti hostes ad Volaterras instructo agmine
occurrerunt. Pugnatum maiore parte diei
magna utrimque caede; nox incertis qua data victoria esset intervenit. Lux insequens victorem
victumque ostendit; nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus
egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam victoriam videt,
progressus ad castra vacuis cum plurima praeda -- nam et stativa et trepide
deserta fuerant -- potitur. Inde in Faliscum agrum copiis reductis, cum
impedimenta Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad
populandos hostium fines incedit. Omnia ferro ignique vastantur; praedae
undique actae. Nec solum modo vastum hosti relictum sed castellis etiam
vicisque inlatus ignis: urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos
compulerat. Cn. Fulvi consulis clara
pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit. Bovianum inde
adgressus nec ita multo post Aufidenam vi cepit.
13.
Eodem anno Carseolos colonia in agrum Aequicolorum deducta. Fulvius consul de
Samnitibus triumphavit. Cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos
Samnitesque ingentes conscribere exercitus; palam omnibus conciliis vexari
principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum;
increpari magistratus Samnitium, quod exercitum adversus Lucanum hostem
comparatum obiecerint Romanis; itaque suis sociorumque viribus consurgere
hostes ad bellum et haudquaquam pari defungendum esse certamine. Hic terror,
cum illustres viri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo non
petentem, deinde, ut inclinata studia vidit, etiam recusantem convertit: quid
se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque praemiis sollicitarent? nec
corporis nec animi vigorem remanere eundem, et fortunam ipsam vereri, ne cui
deorum nimia iam in se et constantior quam velint humanae res videatur. Et se gloriae seniorum
succrevisse et ad suam gloriam consurgentes alios laetum adspicere; nec honores
magnos fortissimis viris Romae nec honoribus deesse fortes viros. Acuebat hac
moderatione tam iusta studia; quae verecundia legum restinguenda ratus, legem
recitari iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret. vix
prae strepitu audita lex est tribunique plebis nihil id impedimenti futurum
aiebant; se ad populum laturos uti legibus solveretur. Et ille quidem in recusando
perstabat: quid ergo attineret leges ferri, quibus per eosdem qui tulissent
fraus fieret? iam regi leges, non regere. Populus nihilo minus suffragia inibat
et, ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.
Tum demum consensu civitatis victus, "dei approbent" inquit,
"quod agitis acturique estis, Quirites. Ceterum, quoniam in me quod vos
voltis facturi estis, in collega sit meae apud vos gratiae locus: P. Decium,
expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis, dignum parente suo, quaeso
mecum consulem faciatis". Iusta
suffragatio visa. Omnes quae supererant centuriae Q. Fabium P. Decium consules dixere. Eo
anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat
agri possiderent; nec quisquam ferme est purgatus vinculumque ingens immodicae
cupiditatis iniectum est.
14.
Consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se
agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret, quantaeque in
hanc aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus
magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilii Etruriae
populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt.
Profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis qua
venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in
Samnium legiones ducunt. ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus
effuso agmine incedit. Explorant tamen latius quam populantur; igitur non
fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle instructi, quam ingressos Romanos
superiore ex loco adoriri parabant. Fabius
impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito praemonitis
militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras
succedit. Samnites desperato improviso tumultu, quando in apertum semel
discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. Itaque in
aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt; ceterum,
sive quia ex omnium Samnitium populis quodcumque roboris fuerat contraxerant
seu quia discrimen summae rerum angebat animos, aliquantum quoque aperta pugna
praebuerunt terroris. Fabius ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit,
Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem
procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut, si quando unquam equestri
ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius
gloriam invictam praestent: peditum certamine immobilem hostem restare; omnem
reliquam spem in impetu esse equitum. Et ipsos nominatim iuvenes, pari comitate
utrumque, nunc laudibus, nunc promissis onerat. Ceterum quando, ne ea quoque
temptata vis proficeret, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent, ratus,
Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes
proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a
conspectu erigere in montes agmen aversoque hosti ab tergo repente se ostendere.
Equites
ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis, ex improviso ante signa
evecti, praebuerunt tumultus. Adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium
acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum
erat, recepti post signa proelio excesserunt. Crevit ex eo hostium animus nec sustinere frons prima tam longum
certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu
consulis in primum successisset. Ibi integrae vires sistunt invehentem se iam
Samnitem; et tempore inprovisa ex montibus signa clamorque sublatus non vero
tantum metu terruere Samnitium animos; nam et Fabius Decium collegam
appropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem,
adesse legiones gaudio alacres fremunt; errorque utilis Romanis oblatus fugae
formidinisque Samnites implevit maxime territos ne ab altero exercitu integro
intactoque fessi opprimerentur. Et quia passim in fugam dissipati sunt, minor
caedes quam pro tanta victoria fuit: tria milia et quadringenti caesi, capti
octingenti ferme et triginta; signa militaria capta tria et viginti.
15.
Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad
Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset. Ibi quoque
plus fugae fuit quam caedis; duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste
Decius in Samnium legiones duxit. Ibi duo consulares exercitus diversis vagati
partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt. Quinque et quadraginta loca in
Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et
octoginta; nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta sed multo alia illis
insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum. Fabius etiam
urbem Cimetram cepit. Ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes
ferme nongenti triginta. Inde comitiorum causa Romam profectus maturavit eam
rem agere. Cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap. Claudius, consularis
candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut
patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis
viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent. Fabius primo de se eadem fere quae priore anno dicendo
abnuere. Circumstare sellam omnis nobilitas; orare ut ex caeno plebeio
consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus
redderet. Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit; facturum
enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se
consulem fieri videret; nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges
futurum sit, pessimo exemplo non habiturum. Ita L. Volumnius de plebe cum Ap.
Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. Nobilitas
obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque
artibus haud dubie praestantem.
16.
Comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in
sex menses imperio. Itaque insequenti
quoque anno L. Volumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius, qui consul in Samnio
relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec
Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.
Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id
se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati,
postulaverunt principum Etruriae concilium. Quo coacto, per quot annos pro
libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos esse si suismet
ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam haud magni
momenti finitimarum gentium auxilia. Petisse pacem a populo Romano, cum bellum
tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis
bellum esset; unam sibi spem reliquam in Etruscis restare. Scire gentem Italiae
opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum
et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem
captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent. Nihil abesse, si
sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin
Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando
Italiae regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis,
stipendio venisse, et confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem
oppugnandam ducant.
17.
Haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat. Nam P.
Decius, ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, advocato
consilio "quid per agros" inquit "vagamur vicatim circumferentes
bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio praesidet;
cessere finibus ac sibimet ipsi exsilium conscivere". Adprobantibus
cunctis ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandam ducit; tantusque ardor
militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus populationibus
praedae ut uno die vi atque armis urbem caperent. Ibi duo milia Samnitium et centum
pugnantes circumventi captique et alia praeda ingens capta est. Quae ne
impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet.
"hacine" inquit "victoria sola aut hac praeda contenti estis futuri?
voltis vos pro virtute spes gerere? omnes Samnitium urbes fortunaeque in
urbibus relictae vestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas
postremo finibus expulistis. vendite ista et inlicite lucro mercatorem ut
sequatur agmen; ego subinde suggeram quae vendatis. Ad Romuleam urbem hinc
eamus, ubi vos labor haud maior, praeda maior manet." divendita praeda
ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt. Ibi quoque sine opere, sine
tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique
proximum fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere. Captum oppidum ac
direptum est; ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et
miles ingenti praeda potitus, quam vendere sicut priorem coactus; Ferentinum
inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate est ductus.
Ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi moenia sunt et
locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit omnia adsuetus praedae miles. Ad tria milia hostium circa muros caesa; praeda
militis fuit. Huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam
annalibus ad Maximum trahitur; Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum
Romuleamque oppugnatas tradunt. Sunt qui novorum consulum hanc gloriam faciant,
quidam non amborum sed alterius, L. Volumni: ei Samnium provinciam evenisse.
18.
Dum ea in Samnio cuiuscumque ductu auspicioque geruntur, Romanis in Etruria
interim bellum ingens multis ex gentibus concitur, cuius auctor Gellius
Egnatius ex Samnitibus erat. Tusci fere omnes consciverant bellum; traxerat
contagio proximos Umbriae populos et Gallica auxilia mercede sollicitabantur;
omnis ea multitudo ad castra Samnitium conveniebat. Qui tumultus repens
postquam est Romam perlatus, cum iam L. Volumnius consul cum legione secunda ac
tertia sociorumque milibus quindecim profectus in Samnium esset, Ap. Claudium
primo quoque tempore in Etruriam ire placuit. Duae Romanae legiones secutae,
prima et quarta, et sociorum duodecim milia; castra haud procul ab hoste
posita. Ceterum magis eo profectum est quod mature ventum erat ut quosdam
spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis comprimeret, quam
quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit: multa
proelia locis et temporibus iniquis commissa spesque in dies graviorem hostem
faciebat, et iam prope erat ut nec duci milites nec militibus dux satis
fideret. Litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus
invenio; piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani,
iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas,
Volumnio adfirmante Appi se litteris accitum. Iam Volumnius in Samnio tria
castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere
eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas
summa optimatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere
exercitu, compresserat. Decio populandos hostium agros relinquit, ipse cum suis
copiis in Etruriam ad collegam pergit. Quem advenientem laeti omnes accepere:
Appium ex conscientia sua credo animum habuisse -- haud immerito iratum si
nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem.
vix enim salute mutua reddita, cum obviam egressus esset, "satin
salve" inquit, "L. Volumni? ut sese in Samnio res habent? quae te
causa ut provincia tua excederes induxit?" Volumnius in Samnio res
prosperas esse ait, litteris eius accitum venisse; quae si falsae fuerint nec usus
sui sit in Etruriam, extemplo conversis signis abiturum. "tu vero
abeas" inquit, "neque te quisquam moratur; etenim minime consentaneum
est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, huc te ad opem ferendam aliis
gloriari venisse." bene, hercules, verteret, dicere Volumnius; malle
frustra operam insumptam quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriae
unus consularis exercitus.
19.
Digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt.
Pars imperatorem suum orare ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit,
sua sponte oblatam sperneretur; plures abeunti Volumnio obsistere; obtestari ne
pravo cum collega certamine rem publicam prodat: si qua clades incidisset,
desertori magis quam deserto noxae fore; eo rem adductam ut omne rei bene aut
secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum; neminem
quaesiturum quae verba Appi sed quae fortuna exercitus fuerit; dimitti ab Appio
eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo voluntatem
militum. Haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem
pertraxerunt. Ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam, in
quam inter paucos certatum verbis fuerat; et cum Volumnius, causa superior, ne
infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset,
cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque
elingui facundum etiam consulem haberent -- priore consulatu, primis utique
mensibus, hiscere eum nequisse, nunc iam populares orationes serere --,
"quam mallem" inquit Volumnius, "tu a me strenue facere quam ego
abs te scite loqui didicissem." postremo condicionem ferre, quae decretura
sit, non orator -- neque enim id desiderare rem publicam -- sed imperator uter
sit melior. Etruriam et Samnium provincias esse; utram mallet eligeret; suo
exercitu se vel in Etruria vel in Samnio rem gesturum. Tum militum clamor
ortus, ut simul ambo bellum Etruscum susciperent. Quo animadverso consensu
Volumnius "quoniam in collegae voluntate interpretanda" inquit
"erravi, non committam ut quid vos velitis obscurum sit: manere an abire
me velitis clamore significate." tum vero tantus est clamor exortus ut
hostes e castris exciret. Armis arreptis in aciem descendunt. Et Volumnius signa
canere ac vexilla efferri castris iussit; Appium addubitasse ferunt cernentem
seu pugnante seu quieto se fore collegae victoriam; deinde veritum ne suae
quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum
dedisse. Ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et Samnitium dux
Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis
milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus
nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. Prius concurrit
Volumnius quam Appius ad hostem perveniret; itaque fronte inaequali concursum
est; et velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio,
Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere. Dicitur Appius in
medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis
conspiceretur, ita precatus esse: "Bellona, si hodie nobis victoriam duis,
ast ego tibi templum voveo." haec precatus velut instigante dea et ipse
collegae et exercitus virtutem aequavit ducis: imperatoria opera exsequuntur et
milites; ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur. Ergo fundunt
fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes quam cum qua manus
conserere adsueti fuerant. urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad
castra; ibi interventu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna.
His quoque mox fusis iam a victoribus castra oppugnabantur; et cum Volumnius
ipse portae signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet
militum animos, per vallum, per fossas inruperunt. Castra capta direptaque;
praeda ingens parta et militi concessa est. Septem milia octingenti hostium
occisi, duo milia et centum viginti capti.
|